×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

Senecae Epistulae Morales ad Lucilium, Epistula I: de Bre... – Text to read

Senecae Epistulae Morales ad Lucilium, Epistula I: de Brevitate Vitae

고급 1 라틴어의 lesson to practice reading

지금 본 레슨 학습 시작

Epistula I: de Brevitate Vitae

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [de Brevitate Vitae]

[1] Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva.

Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. .

.

.

.

[2] Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori?

In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterit; quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere; sic fiet ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. Quem mihi dabis?

= Quisnam? = Quem mihi ostendes? aliquod pretium tempori ponat = tempus maioris momenti faciat

complectere = prehende

ex crastino: sc.

opere si (= dativus) manum inieceris = si prehenderis

[3] Dum differtur vita transcurrit.

Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi cum impetravere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere. differtur = moratur

nos…misit = nobis dedit

ex qua expellit: sc.

nos imputari = adscribi

cum impetraverunt = postquam obtinuerunt

[4] Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista praecipio.

Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat impensae. Non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum dicam; causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit. praecipio = praecepta do

ingenue = aperte = sincere

evenit = accidit = fit

impensa = sumptus = pecunia soluta

ratio mihi constat impensae (pecuniae) = dinumeratio mihi impensae congruit impensae verae

quod apud…impensae.

= Quamquam libenter do, haud prodigus sum. quemadmodum = quomodo

[5] Quid ergo est?

non puto pauperem cui quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serves tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus nostris, 'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet. Vale. malo serves = praefero ut serves = moneo ut serves

bono tempore = sine mora

Proverbium: “Sera parsimonia in fundo est.” = Cum bibisti usque ad fundum poculi, occasio frugalitatis iam perdita est.

in imo = in fundo

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE