×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

GCSE Latin 2017, Catullus and Ovid, 2. Catullus, si qua recordanti - FINAL

2. Catullus, si qua recordanti - FINAL

1 si qua recordanti benefacta priora voluptas

2 est homini, cum se cogitat esse pium,

3 nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo

4 divum ad fallendos numine abusum homines,

5 multa parata manent in longa aetate, Catulle,

6 ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

7 nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

8 aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.

9 omnia quae ingratae perierunt credita menti.

10 quare iam te cur amplius excrucies?

11 quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,

12 et dis invitis desinis esse miser?

13 difficile est longum subito deponere amorem,

14 difficile est, verum hoc qua lubet efficias:

15 una salus haec est. hoc est tibi pervincendum,

16 hoc facias, sive id non pote sive pote.

17 o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam

18 extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

19 me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,

20 eripite hanc pestem perniciemque mihi,

21 quae mihi subrepens imos ut torpor in artus

22 expulit ex omni pectore laetitias.

23 non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,

24 aut, quod non potis est, esse pudica velit:

25 ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.

26 o di, reddite mi hoc pro pietate mea.