×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 5: Iacobus

Lhomond Epitome 5: Iacobus

27. Esaus ius primogeniti Iacobo concedit

Rebecca edidit uno partu duos filios, Esaüm et Iacobum. Qui prior editus est pilosus erat, alter vero lenis. Ille fuit venator strenuus, hic autem placidus et simplex moribus. Quadam die, quum Iacobus sibi paravisset pulmentum ex lentibus, venit Esaüs fessis de via, et dixit fratri: “da mihi hoc pulmentum; nam redeo rure exanimatus lassitudine.” Cui Iacobus: “dabo, si concedas mihi ius primogeniti.” “Faciam libenter,” inquit Esaüs. “Iura ergo,” ait Iacobus. Esaüs iuravit et vendidit ius suum.

28. Isaacus Esaum venatum mittit

Isaacus, qui delectabatur venatione, amabat Esaüm; Iacobus vero erat carior Rebeccae. Quum Isaacus iam senuisset, et factus esset caecus, vocavit Esaüm: “sumito,” inquit “pharetram, arcum et sagittas; affer mihi et para de venatione pulmentum, ut comedam et apprecer tibi fausta omnia, antequam moriar.” Esaüs itaque profectus est venatum.

29. Rebecca, quae non timet mariti indignationem, Isaacum Esao praeferri vult

Rebecca audierat Isaacum loquentem; vocavit Iacobum, et: “afferto,” inquit, “mihi duos haedos opimos; conficiam pulmentum, quo pater tuus valde delectatur. Appones ei cibum, et bene precabitur tibi.” Iacobus respondit: “ego non ausim id facere, mater. Esaüs est pilosus, ego sum lenis; si pater me attrectaverit, succensebit mihi. Ita indignatio patris et damnum mihi evenient pro eius benevolentia.”

30. Rebecca Isaaco escam parat

Rebecca institit: “ne timeas,” inquit, “fili mi. Si quid adversi inde sequatur, id totum sumo mihi. Tu vero ne dubites facere quod iussus es.” Itaque Iacobus abiit, et attulit matri duos haedos. Illa paravit seni cibum quem noverat suavem esse palato eius. Deinde induit Iacobum vestibus fratris; aptavit pellem haedi manibus eius et collo. Tum: “adi,” inquit, “patrem tuum, et offer illi escam quam appetit.”

31. Isaacus nesciens Esao Iacobum anteponit

Iacobus attulit patri suo escam paratam a matre. Cui Isaacus dixit: “quisnam es tu?” Iacobus respondit: “ego sum Esaüs primogenitus tuus; feci quod iussisti, pater; surge, et comede de venatione mea.” “Quomodo,” ait Isaacus, “potuisti invenire tam cito?” “Inveni, pater; Deus ita voluit.” Isaacus rursum: “Tune es Esaüs primogenitus meus? Accede propius ut attrectem te.” Ille accessit ad patrem, qui dixit: “vox quidem est Iacobi, sed manus sunt Esaï.”

32. Esaus redit atque intellegit Iacobum sibi esse antepositum

Isaacus, amplexatus Iacobum, anteposuit eum fratri, et tribuit illi omnia bona primogeniti. Non multo post Esaüs rediit a venatione, et ipse obtulit patri pulmentum quod paraverat. Cui Isaacus mirans dixit: “quis est ergo ille qui modo attulit mihi cibum, et cui apprecatus sum omnia fausta, tanquam primogenito?” Quod audiens Esaüs edidit magnum clamorem, et implevit domum lamentis.

33. Iacobus proficiscitur ut fratris iram vitet

Esaüs ardens ira minabatur mortem Iacobo. Quare Rebecca mater, timens dilecto filio suo: “fuge,” inquit, “fili mi; abi ad Labanum avunculum tuum, et commorare apud eum donec ira fratris tui defervescat.” Iacobus, dimissus a patre et matre, profectus est in Mesopotamiam. Iter faciens pervenit ad quemdam locum, ubi fessus de via pernoctavit; supposuit lapidem capiti suo et obdormivit.

34. Iacobi somnium

Iacobus vidit in somnis scalam, quae innixa terrae pertinebat ad caelum, atque Angelos Dei adscendentes et descendentes. Audivit Dominum dicentem sibi: “Ego sum Deus patris tui; dabo tibi et posteris tuis terram cui incubas: noli timere; ego favebo tibi; ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in patriam, ac per te omnes orbis nationes erunt bonis cumulatae.” Iacobus expergefactus adoravit Dominum.

35. Iacobus pervenit in Mesopotamiam

Iacobus iter persecutus pervenit in Mesopotamiam; vidit tres pecorum greges propter puteum cubantes. Nam ex eo puteo greges solebant adaquari. Os putei claudebatur ingenti lapide. Iacobus accessit illuc, et dixit pastoribus: “fratres, unde estis?” Qui responderunt: “ex urbe Haran.” Quos interrogavit iterum: “nostisne Labanum?” Dixerunt: “novimus.” “Valetne?” “Valet,” inquiunt , “ecce Rachel filia eius venit cum grege suo.”

36. Iacobus a Labano recipitur qui filiam suam in matrimonium ei dat

Dum Iacobus loqueretur cum pastoribus, Rachel, filia Labani, venit cum pecore paterno: nam ipsa pascebat gregem. Confestim Iacobus videns cognatam suam, amovit lapidem ab ore putei. “Ego sum,” inquit, “filius Rebeccae”; et osculatus est eam. Rachel festinans id nuntiavit patri suo, qui agnovit filium sororis suae, deditque ei Rachelem in matrimonium.

37. Iacobus redit in patriam suam

Iacobus diu commoratus est apud Labanum. Interea mire auxit rem suam, et factus est dives. Longo post tempore admonitus a Deo, rediit in patriam suam. Extimescebat iram fratris sui: ut placaret animum eius, praemisit ad eum nuntios, qui offerent ei munera. Esaüs mitigatus occurrit obviam Jacobo advenienti; insiliit in collum eius, flensque osculatus est eum, nec quidquam illi nocuit.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE