Lhomond Epitome 3: Noemus
11. Arca extruitur
Postquam numerus hominum crevit, omnia vitia invaluere. Quare offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio. Attamen pepercit Noëmo et liberis eius, qui colebant virtutem. Noëmus, admonitus a Deo, exstruxit ingentem arcam in modum navis; linivit eam bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et animantium.
12. Diluvium maximum fit
Postquam Noëmus ipse ingressus est in arcam cum coniuge, tribus filiis et totidem nuribus, aqua maris et omnium fontium eruperunt. Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et totidem noctes. Aqua operuit universam terram, ita ut superaret quindecim cubitis altissimos montes. Omnia absumpta sunt diluvio; arca autem sublevata aquis fluitabat in alto.
13. Post quadraginta dies totidemque noctes diluvium desinit
Deus immisit ventum vehementem, et sensim aquae imminutae sunt. Tandem mense undecimo postquam diluvium coeperat, Noemus aperuit fenestram arcae, et emisit corvum, qui non est reversus. Deinde emisit columbam. Quum ea non invenisset locum ubi poneret pedem, reversa est ad Noëmum, qui extendit manum, et intulit eam in arcam. Columba rursum emissa attulit in ore suo ramum olivae virentis, quo finis diluvii significabatur.
14. Noemus ex arca exit
Noëmus egressus est ex arca, postquam ibi inclusus fuerat per annum totum ipse et familia eius: eduxit secum aves ceteraque animantia. Tum erexit altare, et obtulit sacrificium Domino. Deus dixit illi: “non delebo deinceps genus hominum: ponam arcum meum in nubibus, et erit signum foederis quod facio vobiscum. Quum obduxero nubes caelo, arcus meus apparebit, et recordabor foederis mei, nec unquam diluvium erit ad perdendum orbem terrarum.”
15. Homines se contaminant omnibus flagitiis
Omnes gentes propagatae sunt a filiis Noëmi. Semus incoluit Asiam; Chamus, Africam; Iaphetus, Europam. Poena diluvii non deterruit homines a vitiis, sed brevi facti sunt peiores quam prius. Obliti sunt Dei creatoris; adorabant solem et lunam; non verebantur parentes; dicebant mendacium; faciebant fraudem, furtum, homicidium; uno verbo, se contaminabant omnibus flagitiis.