×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 2: Cainus et Abel – Text to read

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 2: Cainus et Abel

중급 2 라틴어의 lesson to practice reading

지금 본 레슨 학습 시작

Lhomond Epitome 2: Cainus et Abel

7. Adamus eicitur e Paradiso terrestri

Deinde Deus dixit Adamo: “quia gessisti morem uxori tuae, habebis terram infestam; ea fundet tibi spinas et carduos. Quaeres ex ea victum cum multo labore, donec abeas in terram, e qua ortus es.” Tum eiecit Adamum et Evam ex horto, ut ille coleret terram, et collocavit Angelum, qui praeferebat manu gladium igneum, ut custodiret aditum Paradisi.

8. Cainus et Abel, Adami liberi

Adamus habuit multos liberos, inter quos Caïnus et Abel numerantur; hic fuit pastor, ille agricola. Uterque obtulit dona Domino: Caïnus quidem fructus terrae; Abel autem, oves egregias. Dona Abelis placuerunt deo, non autem dona Caïni; quod Caïnus aegre tulit. Dominus dixit Caïno: “cur invides fratri? Si recte facies, recipies mercedem; sin autem male, lues poenam peccati.”

9. Cainus interficit Abelem

Caïnus non paruit Deo monenti; dissimulans iram, dixit fratri suo: “Age, eamus deambulatum.” Itaque una ambo abierunt foras, et quum essent in agro, Caïnus irruit in Abelem, et interfecit illum. Deus dixit Caïno: “ubi est tuus frater?” Caïnus respondit: “nescio; num ego sum custos fratris mei?”

10. Cainus punitur

Deus dixit Caïno: “Caïne, quid fecisti? Sanguis fratris tui, quem ipse fudisti manu tua, clamat ad me. Infesta tibi erit terra, quae bibit sanguinem Abelis; quum colueris eam longo et duro labore, nullos feret fructus. Eris vagus in orbe terrarum.” Caïnus, desperans veniam, fugit.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE