×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 1: Deus creat c... – Text to read

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 1: Deus creat caelum et terram

중급 2 라틴어의 lesson to practice reading

지금 본 레슨 학습 시작

Lhomond Epitome 1: Deus creat caelum et terram

1. Deus sex diebus orbem terrarum creat

Deus creavit caelum et terram intra sex dies. Primo die fecit lucem. Secundo die, fecit firmamentum, quod vocavit caelum. Tertio die coegit aquas in unum locum, et eduxit e terra plantas et arbores. Quarto die fecit solem et lunam, et stellas. Quinto die, aves quae volitant in aere, et pisces qui natant in aquis. Sexto die fecit omnia animantia, postremo hominem, et quievit die septimo.

2. Deus fingit corpus hominis e limo terrae

Deus finxit corpus hominis e limo terrae; dedit illi animam viventem; fecit illum ad similitudinem suam, et nominavit illum Adamum. Deinde immisit soporem in Adamum et detraxit unam e costis eius dormientis. Ex ea formavit mulierem, quam dedit sociam Adamo, sicque instituit matrimonium. Nomen primae mulieris fuit Eva.

3. Deus ponit Adamum et Evam in Paradiso terrestri

Deus posuit Adamum et Evam in horto amoenissimo, qui solet appellari Paradisus terrestris. Ingens fluvius irrigabat hortum: erant ibi omnes arbores iucundae adspectu, et fructus gustu suaves. Inter eas arbor scientiae boni et mali. Deus dixit homini: “utere fructibus omnium arborum Paradisi, praeter fructum arboris scientiae boni et mali; nam si comedas illum fructum, morieris.”

4. Adamus et Eva Deo non oboediunt

Serpens, qui erat callidissimum omnium animantium, dixit mulieri: “cur non comedis fructum istius arboris? Mulier respondit: “Deus id prohibuit. Si tetigerimus illum, moriemur.” “Minime,” inquit serpens: “non moriemini; sed eritis similes Deo, scientes bonum et malum.” Mulier, decepta his verbis, decerpsit fructum et comedit; deinde obtulit viro, qui pariter comedit.

5. Adamus et Eva, quos maleficii pudet, se abscondunt

Adamus, fugiens conspectum Dei, se abscondit. Deus vocavit illum: “Adame, Adame.” Qui respondit: “timui conspectum tuum, et abscondi me.” “Cur times,” inquit Deus, “nisi quia comedisti fructum vetitum?” Adamus respondit: “mulier, quam dedisti mihi sociam, porrexit mihi fructum istum, ut ederem.” Dominus dixit mulieri: “cur fecisti hoc?” Quae respondit: “serpens me decepit.”

6. Deus serpenti maledicit

Dominus dixit serpenti: “quia decepisti mulierem, eris odiosus et exsecratus inter omnia animantia; reptabis super pectus, et comedes terram. Inimicitiae erunt inter te et mulierem; ipsa olim conteret caput tuum.” Dixit etiam mulieri: “afficiam te multis malis; paries liberos in dolore, et eris in potestate viri.”

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE