1 Magistro chori.Ad modum cantici Torcularia... Psalmus.Davidis.2 Domine, Domine noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, Quia extulisti maiestatem tuam super caelos.3 Ex ore infantium et lactentium parasti laudem contra adversarios tuos, Ut compescas inimicum et hostem.4 Cum video caelos tuos, opus digitorum tuorum, Lunam et stellas quae tu fundasti: 5 Quid est homo, quod memor es eius?Aut filius hominis, quod curas de eo?6 Et fecisti eum paulo minorem angelis, Gloria et honore coronasti eum; 7 Dedisti ei potestatem super opera manuum tuarum, Omnia subiecisti pedibus eius: 8 Oves et boves universos, Insuper et pecora campi, 9 Volucres caeli et pisces maris: Quidquid perambulat semitas marium.10 Domine, Domine noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
To hear audio for this text, and to learn the vocabulary sign up for a free LingQ account.
Try LingQ and learn from Netflix shows, Youtube videos, news articles and more.
Lectio 8: Psalmus VIII (Pianum)
VIII.