Ulixes 7 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Orta luce Polyphemus iam e somno excitatus idem quod hesterno die fecit; correptis enim duobus e reliquis viris carnem eorum sine mora devoravit. Tum, cum saxum amovisset, ipse cum pecore suo ex spelunca progressus est; quod cum Graeci viderent, magnam in spem se post paulum evasuros venerunt. Mox tamen ab hac spe repulsi sunt; nam Polyphemus, postquam omnes oves exierunt, saxum in locum restituit. Reliqui omni spe salutis deposita lamentis lacrimisque se dediderunt; Ulixes vero, qui, ut supra demonstravimus, vir magni fuit consili, etsi intellegebat rem in discrimine esse, nondum omnino desperabat. Tandem, postquam diu haec toto animo cogitavit, hoc consilium cepit. E lignis quae in spelunca reposita erant palum magnum delegit. Hunc summa cum diligentia praeacutum fecit; tum, postquam sociis quid fieri vellet ostendit, reditum Polyphemi exspectabat.