×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 5 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes 5 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Cyclopes autem pastores erant quidam qui insulam Siciliam et praecipue montem Aetnam incolebant; ibi enim Volcanus, praeses fabrorum et ignis repertor, cuius servi Cyclopes erant, officinam suam habebat.

Graeci igitur simul ac monstrum viderunt, terrore paene exanimati in interiorem partem speluncae refugerunt et se ibi abdere conabantur. Polyphemus autem (sic enim Cyclops appellabatur) pecus suum in speluncam compulit; deinde, cum saxo ingenti portam obstruxisset, ignem in media spelunca fecit. Hoc facto, oculo omnia perlustrabat, et cum sensisset homines in interiore parte speluncae esse abditos, magna voce exclamavit: "Qui homines estis? Mercatores an latrones?" Tum Ulixes respondit se neque mercatores esse neque praedandi causa venisse; sed a Troia redeuntis vi tempestatum a recto cursu depulsos esse. Oravit etiam ut sibi sine iniuria abire liceret. Tum Polyphemus quaesivit ubi esset navis qua vecti essent; sed Ulixes cum sibi maxime praecavendum esse bene intellegeret, respondit navem suam in rupis coniectam omnino fractam esse. Polyphemus autem nullo responso dato duo e sociis manu corripuit, et membris eorum divulsis carnem devorare coepit.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE