×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 13 (Ritchie's ... – Text to read

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 13 (Ritchie's Fabulae Faciles)

중급 2 라틴어의 lesson to practice reading

지금 본 레슨 학습 시작

Ulixes 13 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Novem dies secundissimo vento cursum tenuerunt, iamque in conspectum patriae suae venerant, cum Ulixes lassitudine confectus (ipse enim gubernabat) ad quietem capiendam recubuit. At socii, qui iam dudum mirabantur quid in illo sacco inclusum esset, cum ducem somno oppressum viderent, tantam occasionem non omittendam arbitrati sunt; credebant enim aurum et argentum ibi esse celata. Itaque spe lucri adducti saccum sine mora solverunt, quo facto venti "velut agmine facto qua data porta ruunt, et terras turbine perflant." Hic tanta tempestas subito coorta est ut illi cursum tenere non possent sed in eandem partem unde erant profecti referrentur. Ulixes e somno excitatus quo in loco res esset statim intellexit; saccum solutum, Ithacam post tergum relictam vidit. Tum vero ira vehementer exarsit sociosque obiurgabat quod cupiditate pecuniae adducti spem patriae videndae proiecissent.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE