Ulixes 12 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Pauca milia passuum ab eo loco progressus Ulixes ad insulam Aeoliam navem appulit. Haec patria erat ventorum, "Hic vasto rex Aeolus antro luctantis ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat." Ibi rex ipse Graecos hospitio excepit, atque iis persuasit ut ad recuperandas viris paucos dies in ea regione commorarentur. Septimo die cum socii e laboribus se recepissent, Ulixes, ne anni tempore a navigatione excluderetur, sibi sine mora proficiscendum statuit. Tum Aeolus, qui sciebat Ulixem cupidissimum esse patriae videndae, ei iam profecturo magnum saccum e corio confectum dedit, in quo ventos omnis praeter unum incluserat. Zephyrum tantum solverat, quod ille ventus ab insula Aeolia ad Ithacam naviganti est secundus. Ulixes hoc donum libenter accepit, et gratiis pro tanto beneficio actis saccum ad malum adligavit. Tum omnibus rebus ad profectionem paratis meridiano fere tempore e portu solvit.