×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 10 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes 10 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Polyphemus ubi socios suos abiisse sensit, furore atque amentia impulsus Ulixem iterum quaerere coepit; tandem cum portam invenisset, saxum quo obstructa erat amovit, ut pecus in agros exiret. Tum ipse in introitu consedit, et ut quaeque ovis ad hunc locum venerat, eius tergum manibus tractabat, ne viri inter ovis exire possent. Quod cum animadvertisset Ulixes, intellexit omnem spem salutis in dolo magis quam in virtute poni. Itaque hoc consilium iniit. Primum tris quas vidit pinguissimas ex ovibus delegit, quas cum inter se viminibus coniunxisset, unum ex sociis suis ventribus earum ita subiecit ut omnino lateret; deinde ovis hominem secum ferentis ad portam egit. Id accidit quod fore suspicatus erat. Polyphemus enim postquam terga ovium manibus tractavit, eas praeterire passus est. Ulixes ubi rem tam feliciter evenisse vidit, omnis socios suos ex ordine eodem modo emisit; quo facto ipse novissimus evasit.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE