×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Latin Odyssey, Cyclops Pars Secunda

Cyclops Pars Secunda

Ulixes in insula Cyclopum

Pars Secunda

Ulixes tamen meminit vinum quod ex nave portaverant. consilium callidum cepit. giganti appropinquavit et “Polypheme,” inquit, “bibe hoc vinum! donum est.” Polyphemus vinum cepit et bibit. id valde ei placuit. “dic mihi nomen tuum,” Cyclops rogavit. “Nemo,” respondit Ulixes. “Nemo,” inquit Polyphemus, “postremo te consumam.” mox gigas dormiebat.

Ulixes comitesque stipitem quemdam ceperunt et in oculum gigantis propulerunt. Polyphemus clamorem ingentem tollit. ceteri Cyclopes ad speluncam Polyphemi festinant et eum rogant quid accidat. ille respondit “Nemo me vulnerat.” itaque ceteri gigantes putabant eum insanem esse et discesserunt.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE