×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 35-41

Capita 35-41

Caput XXXV. De Septimanariis Coquinae.

Fratres sic sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudine, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit; quia exinde major merces acquiritur. Imbecillibus autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc faciant, sed habeant omnes solatia, secundum modum Congregationis aut positionem loci. Si major Congregatio fuerit, Cellerarius excusetur a coquina; vel si qui (ut diximus) majoribus utilitatibus occupantur. Caeteri vero sibi sub charitate invicem serviant.

Egressurus de septimana, Sabbato munditias faciat. Linteamina, cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavet : pedes vero tam ipse, qui egreditur, quam ille qui intraturus est, omnibus lavent. Vasa ministerii sui munda et sana Cellerario reconsignet; qui Cellerarius item intranti consignet, ut sciat quid dat, aut quid recipit. Septimanarii autem, ante unam horam refectionis, accipiant super statutam annonam singulos biberes, et panem : ut hora refectionis, sine murmuratione et gravi labore, serviant fratribus suis. In diebus tamen solemnibus usque ad Missas sustineant.

Intrantes et exeuntes hebdomadarii, in Oratorio mox Matutinis finitis, Dominica, omnium genibus provolvantur, postulantes pro se orari. Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: “Benedictus es Domine Deus, qui adjuvisti me, et consolatus es me.” Quo dicto tertio, accipiat benedictionem egrediens. Subsequatur ingrediens et dicat: “Deus in adjutorium meum intende; Domine ad adjuvandum me festina.” Et hoc idem tertio repetatur ab omnibus. Et accepta benedictione, ingrediatur.

Caput XXXVI. De Infirmis Fratribus.

Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo, ita eis serviatur, quia ipse dixit: “Infirmus fui, et visitastis me.” Et: “Quod fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis.” Sed et ipsi infirmi considerent, in honorem Dei sibi serviri, et non superfluitate sua contristent fratres suos, servientes sibi. Qui tamen patienter portandi sunt; quia de talibus copiosior merces acquiritur. Ergo cura maxima sit Abbati, ne aliquam negligentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata, et servitor timens Deum, et diligens ac sollicitus. Balneorum usus infirmis, quoties expedit, offeratur. Sanis autem, et maxime juvenibus, tardius concedatur. Sed et carnium esus infirmis, omninoque debilibus pro reparatione concedatur. At ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant. Coram autem maximam habeat Abbas, ne a Cellerariis aut servitoribus negligantur infirmi: quia ad ipsum respicit, quicquid a discipulis delinquitur.

Caput XXXVII. De Senibus, Vel Infantibus.

Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus, senum videlicet et infantum: tamen et Regulae auctoritas eis prospiciat. Consideretur semper in eis imbecillitas, et nullatenus eis districtio Regulae teneatur in alimentis; sed sit in eis pia consideratio, et praeveniant horas canonicas.

Caput XXXVIII. De Hebdomadario Lectore.

Mensis fratrum edentium lectio deesse non debet : nec fortuito casu, qui arripuerit codicem, legere audeat ibi, sed lecturus tota hebdomada, Dominica ingrediatur. Qui ingrediens post Missas et Communionem, petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab eo Deus spiritum elationis. Et dicatur hic versus in Oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: “Domine labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam;” et sic accepta benedictione, ingrediatur ad legendum; summumque fiat silentium ad mensam, ut nullius mussitatio, vel vox, nisi solius legentis ibi audiatur.

Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus, sibi sic invicem ministrent fratres, ut nullus indigeat petere aliquid. Si quid tamen opus fuerit, sonitu cujuscumque signi potius petatur quam voce. Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione, aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio maligno, nisi forte Prior voluerit pro aedificatione aliquid breviter dicere. Frater autem hebdomadarius accipiat mixtum prius quam incipiat legere, propter Communionem sanctam, et ne forte grave sit ei jejunium sustinere; postea autem cum coquinae Hebdomadariis et servitoribus reficiat. Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificent audientes.

Caput XXXIX. De Mensura Ciborum.

Sufficere credimus ad refectionem quotidianam tam Sextae, quam Nonae, omnibus mensis cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitates: ut forte qui ex uno non poterit edere, ex alio reficiatur. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus sufficiant; et si fuerint inde poma, aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio, sive prandii et coenae. Quod si coenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a Cellerario servetur, reddenda coenaturis.

Quod si labor forte factus fuerit major, in arbitrio et potestate Abbatis erit, si expediat, aliquid augere, remota prae omnibus crapula, ut nunquam surripiat Monacho indigeries: quia nihil sic contrarium est omni Christiano, quomodo crapula, sicut ait Dominus noster: “Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate.” Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam majoribus, servata in omnibus parcitate. Carnium vero quadrupedum ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles et aegrotos.

Caput XL. De Mensura Potus.

“Unusquisque proprium habet donum ex Deo : alius sic, alius vero sic.” Et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.

Quod si aut loci necessitas, vel labor, aut ardor aestatis, amplius poposcerit, in arbitrio Prioris consistat, considerans in omnibus, ne subrepat satietas aut ebrietas. Licet legamus, vinum omnino Monachorum non esse; sed quia nostris temporibus id Monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus, ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius: quia “vinum apostatare facit etiam sapientes.” Ubi autem loci necessitas exposcit, ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus, aut ex toto nihil, benedicant Deum, qui ibi habitant, et non murmurent. Hoc autem omnino admonentes, ut absque murmurationibus sint.

Caput XLI. Quibus Horis Oporteat Reficere Fratres.

A Sancto Pascha usque ad Pentecosten ad Sextam reficiant Fratres, et ad seram coenent. A Pentecoste autem tota aestate (si labores agrorum non habent Monachi, aut nimietas aestatis non perturbat) quarta et sexta Feria jejunent usque ad Nonam : reliquis vero diebus ad Sextam prandeant. Quae prandii Sexta, si opera in agris habuerint, aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit, et in Abbatis sit providentia. Et sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animae salventur, et quod faciunt fratres, absque ulla murmuratione faciant. Ab Idibus autem Septembris, usque ad caput Quadragesimae, ad Nonam semper reficiant Fratres. In Quadragesima vero usque ad Pascha, ad Vesperam reficiant. Ipsa tamen Vespera sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. Sed et omni tempore, sive coenae, sive refectionis hora sic temperetur, ut cum luce fiant omnia.

Capita 35-41 Chapters 35-41