×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Breviarium Romanum, Cantica Quotidiana

Cantica Quotidiana

Ad Matutinum

Te Deum laudámus: te Dóminum confitémur. Te ætérnum Patrem omnis terra venerátur. Tibi omnes Ángeli, tibi Cæli, et univérsæ Potestátes: Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra majestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus Apostolórum chorus, Te Prophetárum laudábilis númerus, Te Mártyrum candidátus laudat exércitus. Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia, Patrem imménsæ majestátis; Venerándum tuum verum et únicum Fílium; Sanctum quoque Paráclitum Spíritum. Tu Rex glóriæ, Christe. Tu Patris sempitérnus es Fílius.

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: non horruísti Vírginis úterum. Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna cælórum. Tu ad déxteram Dei sedes, in glória Patris. Judex créderis esse ventúrus.

Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, quos pretióso sánguine redemísti. Ætérna fac cum Sanctis tuis in glória numerári. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ. Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies benedícimus te. Et laudámus nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Dignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodíre. Miserére nostri, Dómine, miserére nostri. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te. In te, Dómine, sperávi: non confúndar in ætérnum.

Ad Laudes

Benedíctus Dóminus, Deus Israël: quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ. Et eréxit cornu salútis nobis in domo David, púeri sui.

Sicut locútus est per os sanctórum, qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus: Salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium, qui odérunt nos. Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti. Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, datúrum se nobis: Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi. In sanctitáte, et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus: Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus, in remissiónem peccatórum eórum:

Per víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitávit nos, óriens ex alto: Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Vesperas

Magníficat ánima mea Dóminum. Et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.

Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Et misericórdia ejus, a progénie in progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in brácchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui. Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis, et dívites dimísit inánes. Suscépit Israël púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ. Sicut locútus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.

Ad Completorium

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, Quod parásti ante fáciem ómnium populórum. Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israël.

Cantica Quotidiana Tägliche Lieder Daily Songs