×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 075 – Text to read

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 075

중급 1 라틴어의 lesson to practice reading

지금 본 레슨 학습 시작

Psalmus 075

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus. 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ; 6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. 8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua. 9 De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit 10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili, 13 et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE