×

LingQをより快適にするためCookieを使用しています。サイトの訪問により同意したと見なされます クッキーポリシー.

Easy Latin texts, Text 1 – 読むためのテキスト

Easy Latin texts, Text 1

初級2 ラテンの の読み練習用レッスン

今すぐこのレッスンを開始

Text 1

Olim puer varius et ad iram promptus misere flebat.

Avia severis verbis puerum ita obiurgabat: "Lupus, fera belua, malos pueros devorat". Hodie certe hic est". Lupus horrendus forte post ianuam erat, aviae verba audivit et ob proximam praedam laetus fuit. Sub vesperum enim lupus villae tacite appropinquavit, praedae avidus. Sed avia puerum perterritum iucundis verbis placabat atque dicebat: "Puer, si lupus veniet, baculo lupum saevum necabo". Tum cupida et saeva belua, valde irata exclamavit: "Profecto feminae verba falsa sunt! Altera dicit et altera agit", atque mesta in silvam confugit.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE