×

LingQをより快適にするためCookieを使用しています。サイトの訪問により同意したと見なされます クッキーポリシー.

Ordo Missae: Editio Typica Tertia, 2008, Liturgia eucharíst… – 読むためのテキスト

Ordo Missae: Editio Typica Tertia, 2008, Liturgia eucharística: Praefatio II de Ss.ma Eucharistia, et sanctus

中級 2 ラテンの の読み練習用レッスン

今すぐこのレッスンを開始

Liturgia eucharística: Praefatio II de Ss.ma Eucharistia, et sanctus

℣. Dóminus vobíscum. ℟. Et cum spíritu tuo.

℣. Sursum corda. ℟. Habémus ad Dóminum.

℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro. ℟. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum.

Qui cum Apóstolis suis in novíssima cena convéscens, salutíferam crucis memóriam prosecutúrus in sǽcula, Agnum sine mácula se tibi óbtulit, perféctæ laudis munus accéptum.

Quo venerábili mystério fidéles tuos aléndo sanctíficas, ut humánum genus, quod cóntinet unus orbis, una fides illúminet, cáritas una coniúngat.

Ad mensam ígitur accédimus tam mirábilis sacraménti, ut, grátiæ tuæ suavitáte perfúsi, ad cæléstis formæ imáginem transeámus.

Propter quod cæléstia tibi atque terréstria cánticum novum cóncinunt adorándo, et nos cum omni exércitu Angelórum proclamámus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE