×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.


image

Puer Romanus, Puer Romanus - Capitulum 1 - Ego et vita mea

Puer Romanus - Capitulum 1 - Ego et vita mea

Ego et vita mea

Ego de me ipso, de parentibus, de fratre, de sororibus, de amicis, de omni mea vita sum tibi narraturus. Romanus sum puer, annos natus duodecim. Nomina nostra Ignoras ; scio te ignorare; nemo enim tibi dixit. Nomina igitur sine mora dicam. Primum de patre. Ille appellator Sextus Cornelius Pollio. Sextus ipsum designat, Cornelius gentem, Pollio familiam. Itaque haec habet tria, praenomen, nomen, cognomen. Nunc de matre dicam. Illa nominatur Terentia. Fratri praenomen est Gaius; sorores appellantur Prima, Secunda, Tertia. Ego autem appellor Lucius.

Quas res tu cottidie facis, eas ego quoque facio. E lectulo surgo, patrem, matrem, fratrem, sorores salvere iubeo, edo, ludo adsum, ludo. In ludo tamen - mirabile dictu - non ludo sed disco. Magister enim, qui maxime est severus, neque me sinit ludere neque ceteros pueros. Si ludimus, poenas damus. Heu! quanta severitate punit magister! Ego, o me miserum, scio quanta severitate puniat! Rogasne quid in ludo faciamus? Scribimus, recitamus, poetas legimus. Rogasne quos legamus poetas? Ego dicam dum tu discis. Horati, Vergili, Terenti legimus omnia opera. Quales hi fuerint, et quando vixerint, aliquando fortasse disces. Post ludum domum redeo. Ut gaudeo, ut gaudemus omnes, quotiens e ludo altero eximus et alterum ludum petimus! Altero enim in ludo, ut iam dixi, discimus; alter ludus etiam lusus nominatur.

Qui simus, mi amice, iam novisti; quales simus partim scis, partim nescis; ubi habitemus omnino ignoras. Heu! multa, immo vero plurima vel omnia ignoras. Opus longum mihi est propositum, immo vero longissimum. Dicam enim de Italia, de Brundisio, de Roma, de aliis terris urbibusque, de militibus nostris, de magistratibus, de principe, de cibo, de vestimentis, de aedificiis, de omnibus rebus hominibusque.

Pater meus est Brundisinus; nam Brundisii habitat. Magistratum tenet ille, nam Brundisium est municipium in quo duo sunt magistratus, qui duumviri nominantur. Pater igitur meus summo est honore apud cives Brundisinos.

Sed fortasse negas te scire ubi sit municipium Brundisium. Itaque iubeo te spectare tabulam; si spectabis, videbis ubi stet municipium. Nonne vides? Ecce in ultimo stat angulo Italiae, ad orientem versum. Oriens ea est regio ubi oritur sol; occidens ea est regio ubi sol occidit in oceanum; meridies ea ad quam sol media hora diei vertitur; septentio vel septentriones ita nominatur, quod in ea parte caeli septem sidera conspiciuntur, quae septem triones vocantur, hoc est, septem boves. Non nulli autem ursam appellant hoc signum.

Sed regionibus caeli relictis ad oppidum revertimus in quo habitamus ego et pater et mater et ceterii. Domus nostra in via maxima est sita, in qua via habitant cives nobiliores. Domum intras per ianuam, quae semper stat clausa nisi quis intrat. Si vis intrare, ianuam pultas. Quo facto ecce venit ianitor (is ianuam intus custodit) et ianuam reserat. Ianua reserata in vestibulum imus, deinde in atrium sic enim nominatur aula. Medio in atrio est stagnum, impluvium nominatum, in quod pluviae cadunt et stagnum faciunt. Super impluvium nullum tectum est, sed spatium apertum quod compluvium vocant. Prope stagnum est ara; prope aram stant Lares.

In atrio nos omnes diem agimus. At dormimus in cellis, quae multae sunt circum atrium aedificatae. Servi tamen ante portas cellarum dormiunt.

Post atrium est tablinum, quod est privatum patris conclave. Sunt autem binae fauces, alterae ex dextra, alterae ex sinistra, per quas in apertum aliquod spatium itur quod peristylium nominatur. Circum hoc peristylium alterae sunt cellae. Postremo est aliud conclave adiunctum, triclinium quod vocant; hic cenamus.

Nunc responde mihi de domo interroganti: dic mihi per quid domum intres. Cur sedet ianitor in cella? Cur ianuam pultas? Num ignoras? O puerum immemorem! Si ignoras, ego pro te respondebo. Sed iubeo te attento esse animo, ut discas omnia. Per ianuam intras domum; in cella sedet ianitor ut ianuam custodiat; pultas ianuam ut ianitor ianuam reseret. Tu iam responde, si poteris. Cur est impluvium in atrio? Ubi dormiunt servi? Potesne mihi dicere cur istic dormiant?

Puer Romanus - Capitulum 1 - Ego et vita mea Der römische Junge – Kapitel 1 – Ich und mein Leben Roman Boy - Chapter 1 - I and my life Roman Boy - Capítulo 1 - Yo y mi vida The Roman Boy - Chapitre 1 - Moi et ma vie Il ragazzo romano - Capitolo 1 - Io e la mia vita The Roman Boy - Hoofdstuk 1 - Ik en mijn leven Rzymski chłopiec - Rozdział 1 - Ja i moje życie O Menino Romano - Capítulo 1 - Eu e minha vida The Roman Boy - Kapitel 1 - Jag och mitt liv Римський хлопчик - Розділ 1 - Я і моє життя

Ego et vita mea I and my life

Ego de me ipso, de parentibus, de fratre, de sororibus, de amicis, de omni mea vita sum tibi narraturus. I am going to tell you about myself, my parents, my brother, my sisters, my friends, all of my life. Я расскажу вам о себе, о моих родителях, о моем брате, о моих сестрах, о моих друзьях, обо всей моей жизни. Romanus sum puer, annos natus duodecim. I am a Roman boy, twelve years old. Nomina nostra Ignoras ; scio te ignorare; nemo enim tibi dixit. Sie kennen unsere Namen nicht; Ich weiß, dass du unwissend bist; denn niemand hat es dir gesagt. The names of our ignores; I know you ignore; None of you have said. Вы не знаете наших имен; Я знаю, что ты невежественен; ибо никто тебе не сказал. Nomina igitur sine mora dicam. The names say it without delay. Поэтому я назову имена без промедления. Primum de patre. The first of the father. Прежде всего об отце. Ille appellator Sextus Cornelius Pollio. He called him Sextus Cornelius Pollio. Sextus ipsum designat, Cornelius gentem, Pollio familiam. Sextus portrays him, Cornelius his nation, and Pollio's family. Itaque haec habet tria, praenomen, nomen, cognomen. Therefore it has three things: first name, name, last name. Nunc de matre dicam. Now I will speak of my mother. Illa nominatur Terentia. She is named Terentia. Fratri praenomen est Gaius; sorores appellantur Prima, Secunda, Tertia. Her brother's first name is Gaius; The sisters are called the First, Second, and Third. Ego autem appellor Lucius. But I am called Lucius.

Quas res tu cottidie facis, eas ego quoque facio. And these matters, you are doing every day, you may go, I will my own custom. То, что ты делаешь каждый день, я тоже делаю. E lectulo surgo, patrem, matrem, fratrem, sorores salvere iubeo, edo, ludo adsum, ludo. E I rise from the bed, the father, mother, brother, sisters, my compliments to order it, eat apples, the game, I am here, to play football. Levanto da cama, ordeno que meu pai, minha mãe, meu irmão e minhas irmãs sejam salvos, como, jogo, jogo. Встаю с постели, приказываю спасти отца, мать, брата и сестер, ем, играю, играю. In ludo tamen - mirabile dictu - non ludo sed disco. In the game, however, - amazingly - I don't play but I learn. Однако в игре – замечательное высказывание – я не играю, а учусь. Magister enim, qui maxime est severus, neque me sinit ludere neque ceteros pueros. For the teacher, who is extremely strict, allows neither me nor the other boys to play. Потому что учитель, который самый строгий, не разрешает играть ни мне, ни другим детям. Si ludimus, poenas damus. If we play, we pay the penalty. Если мы играем, мы назначаем пенальти. Heu! Alas! quanta severitate punit magister! how severely does the teacher punish! как строго наказывает учитель! Ego, o me miserum, scio quanta severitate puniat! I, oh wretched man, know with what severity he punishes me! Я, о несчастный, знаю, как строго он наказывает! Rogasne quid in ludo faciamus? Ask, what do we do in school? Вы спрашиваете, что мы делаем в игре? Scribimus, recitamus, poetas legimus. We write, we recite, we read poets. Мы пишем, декламируем, читаем поэтов. Rogasne quos legamus poetas? Do you ask what poets we read? Вы спрашиваете, каких поэтов мы читаем? Ego dicam dum tu discis. I will say it while you're doing it. Я скажу, пока вы учитесь. Horati, Vergili, Terenti legimus omnia opera. We read all the works of Horatius, Vergil, and Terence. Мы прочитали все произведения Горация, Вергилия и Теренция. Quales hi fuerint, et quando vixerint, aliquando fortasse disces. What they were like, and when they lived, you will perhaps learn at some point. Какими они были и когда жили, возможно, вы когда-нибудь узнаете. Post ludum domum redeo. I return home after the game. Я иду домой после игры. Ut gaudeo, ut gaudemus omnes, quotiens e ludo altero eximus et alterum ludum petimus! I'm glad that we all enjoy each other whenever we get out of the game and ask for another game! Я радуюсь, как и все мы, каждый раз, когда выходим из очередной игры и просим другую игру! Altero enim in ludo, ut iam dixi, discimus; alter ludus etiam lusus nominatur. For we learn something else in the game, as I have already said; another game is also called a game. Ибо во второй игре, как я уже сказал, мы учимся; другая игра также называется спортом.

Qui simus, mi amice, iam novisti; quales simus partim scis, partim nescis; ubi habitemus omnino ignoras. You already know who we are, my friend; Of what kind we are, partly you know, partly you do not know; where we live you do not know at all. Кто мы, друг мой, ты уже знаешь; что мы отчасти знаешь, отчасти не знаешь; Вы не знаете, где мы будем жить. Heu! multa, immo vero plurima vel omnia ignoras. Alas! you do not know many things, indeed many or all. Opus longum mihi est propositum, immo vero longissimum. It is a long work for me, and indeed a very long one. Мне предстоит долгая работа, даже очень долгая. Dicam enim de Italia, de Brundisio, de Roma, de aliis terris urbibusque, de militibus nostris, de magistratibus, de principe, de cibo, de vestimentis, de aedificiis, de omnibus rebus hominibusque. For I will speak of Italy, of Brundisium, of Rome, of other countries and cities, of our soldiers, of magistrates, of our prince, of food, of clothing, of buildings, of all goods and of men. Ибо я буду говорить об Италии, о Брундизии, о Риме, о других странах и городах, о наших воинах, о наших магистратах, о нашем государе, о нашей пище, о нашей одежде, о наших зданиях, обо всех вещах и людях.

Pater meus est Brundisinus; nam Brundisii habitat. My father is Brundisinus; for he lives at Brundisium. Мой отец — брундизец; ибо он живет в Брундизии. Magistratum tenet ille, nam Brundisium est municipium in quo duo sunt magistratus, qui duumviri nominantur. He holds the office, for Brundisium is a municipality in which there are two magistrates, who are named duumvirs. Он занимает должность магистрата, так как Брундизий — это муниципалитет, в котором есть два магистрата, называемые дуумвирами. Pater igitur meus summo est honore apud cives Brundisinos. My father, therefore, is of the utmost honor among the citizens of the Brundisium. Поэтому мой отец пользуется большим уважением среди жителей Брундизино.

Sed fortasse negas te scire ubi sit municipium Brundisium. But perhaps you will deny that you know where the town of Brundisium is. Но, возможно, вы отрицаете, что знаете, где находится муниципалитет Брундизия. Itaque iubeo te spectare tabulam; si spectabis, videbis ubi stet municipium. So I order you to watch the picture: if you look, you will see where the municipality stands. Итак, я приказываю вам взглянуть на стол; если вы посмотрите, вы увидите, где находится муниципалитет. Nonne vides? Don't you see? Разве ты не видишь? Ecce in ultimo stat angulo Italiae, ad orientem versum. Behold, he stands in the last corner of Italy, facing toward the east. Вот, он стоит в последнем углу Италии, на востоке. Oriens ea est regio ubi oritur sol; occidens ea est regio ubi sol occidit in oceanum; meridies ea ad quam sol media hora diei vertitur; septentio vel septentriones ita nominatur, quod in ea parte caeli septem sidera conspiciuntur, quae septem triones vocantur, hoc est, septem boves. The east is that region where the sun rises; the west is the region where the sun sets over the ocean. that noon to which the sun is turned in the middle of the day; It is so named the north or the north, because in that part of the heaven seven stars are seen, which are called the seven constellations, that is, the seven oxen. Восток — это регион, где восходит солнце; запад — это тот регион, где солнце садится в океан; юг — это то, куда поворачивается солнце в полчаса дня; Седьмая, или северная, названа так, потому что в этой части неба видны семь звезд, которые называются семью трионами, то есть семью быками. Non nulli autem ursam appellant hoc signum. But nobody's calling this sign a bear. Но никто не называет этот знак медведем.

Sed regionibus caeli relictis ad oppidum revertimus in quo habitamus ego et pater et mater et ceterii. But leaving the regions of heaven, we return to the town in which I and my father and mother and the others live. Но покинув небесные пределы, мы возвращаемся в город, в котором живем я, отец, мать и остальные. Domus nostra in via maxima est sita, in qua via habitant cives nobiliores. Our house is located on a very large road, on which road the noblest citizens dwell. Наш дом расположен на главной дороге, на которой живут знатнейшие горожане. Domum intras per ianuam, quae semper stat clausa nisi quis intrat. You enter the house by the door, which always stands closed unless someone enters. Вы входите в дом через дверь, которая всегда закрыта, если кто-то не войдет. Si vis intrare, ianuam pultas. If you want to enter, knock on the door. Если вы хотите войти, постучите в дверь. Quo facto ecce venit ianitor (is ianuam intus custodit) et ianuam reserat. When this is done, behold, the porter comes (he keeps the door inside) and unlocks the door. Когда это было сделано, вот, пришёл привратник (он держит дверь внутри) и отпер дверь. Ianua reserata in vestibulum imus, deinde in atrium sic enim nominatur aula. We go to the entryway unlocked door, then into the courtyard for the so-called hall. Двери отпираются, идем в вестибюль, а затем во двор, ибо так называется двор. Medio in atrio est stagnum, impluvium nominatum, in quod pluviae cadunt et stagnum faciunt. In the middle of the courtyard is a lake, called the skylight, into which the rains fall and form the lake. Посреди двора находится пруд, называемый дождевой водой, в который дождь падает и образует пруд. Super impluvium nullum tectum est, sed spatium apertum quod compluvium vocant. Above the skylight there is no roof, but the open space which they call the reefvium. Над дождевой водой нет крыши, а есть открытое пространство, которое называют дождевой. Prope stagnum est ara; prope aram stant Lares. The altar is near the lake; The Lares stand near the altar. Около пруда стоит жертвенник; Ларес стоял возле алтаря.

In atrio nos omnes diem agimus. We all spend our day in the courtyard. В суде мы все проводим день. At dormimus in cellis, quae multae sunt circum atrium aedificatae. But we sleep in the rooms, which are many built around the courtyard. Но мы спим в комнатах, которых много, построенных вокруг двора. Servi tamen ante portas cellarum dormiunt. The servants, however, sleep before the gates of the cellars. Слуги же спят перед дверями камер.

Post atrium est tablinum, quod est privatum patris conclave. Behind the atrium is the study, which is the private father's bedroom. За двором находится кабинет, представляющий собой личную комнату отца. Sunt autem binae fauces, alterae ex dextra, alterae ex sinistra, per quas in apertum aliquod spatium itur quod peristylium nominatur. There are, however, two entrances, one on the right and the other on the left, through which we go into an open space which is called the peristyle. Теперь есть два горла, одно справа, другое слева, через которые оно выходит на открытое пространство, называемое перистилем. Circum hoc peristylium alterae sunt cellae. Around this peristyle are other cells. Вокруг этого перистиля расположены другие ячейки. Postremo est aliud conclave adiunctum, triclinium quod vocant; hic cenamus. Finally there is another adjoining chamber, which they call a dining-room; we dine here. Наконец, есть еще одна примыкающая комната, которую называют столовой; мы ужинаем здесь.

Nunc responde mihi de domo interroganti: dic mihi per quid domum intres. Now answer me a question from home: tell me by what house you should enter. Теперь ответь мне на вопрос, касающийся дома: скажи мне, каким образом ты входишь в дом. Cur sedet ianitor in cella? Why is the porter sitting in the room? Почему дворник сидит в комнате? Cur ianuam pultas? Why do you knock on the door? Почему ты стучишься в дверь? Num ignoras? Do you not know? Разве ты не знаешь? O puerum immemorem! Oh forgetful boy! О забывчивый мальчик! Si ignoras, ego pro te respondebo. If you do not know, I will answer for you. Если вы не знаете, я отвечу за вас. Sed iubeo te attento esse animo, ut discas omnia. But I command you to be attentive to learn all things. Но я повелеваю тебе быть внимательным в уме, чтобы ты мог научиться всему. Per ianuam intras domum; in cella sedet ianitor ut ianuam custodiat; pultas ianuam ut ianitor ianuam reseret. You enter the house through the door; The porter sits in the room to guard the door; You knock on the door to unlock the door. Вы входите в дом через дверь; швейцар сидит в комнате и охраняет дверь; постучите в дверь, чтобы швейцар отпер дверь. Tu iam responde, si poteris. You already answer, if you can. Если можете, ответьте сейчас. Cur est impluvium in atrio? Why is there a skylight in the atrium? Почему в суде идет дождь? Ubi dormiunt servi? Where do the slaves sleep? Где спят рабы? Potesne mihi dicere cur istic dormiant? Can you tell me why they sleep over there? Можете ли вы сказать мне, почему они там спят?