×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 003

Psalmus 003

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ; 3 multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti. 9 Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE