Pars I, 2
Rex ait: Fugere quidem potest, sed efugere non potest.
Statim hujusmodi edictum posuit: Quicumque Apollonium Tyrum contemptorem regni mei exhibuerit, accipiet quinquaginta talenta auri; qui vero caput ejus, centum accipiet.
Hoc facto non tantum inimici sed amici cupiditate seducti ad persequendum Apollonium properabant. Quaerebatur vero Apollonius per mare, per terras, per silvas, per universas indagines, et non inveniebatur. Tunc rex jussit sibi classes navium preparari ad persequendum juvenem, sed et moram facientibus, qui classes sibi navium preparabant, Apollonius Tharsim devenit et deambulans juxta litus, visus est a quodam servo suo Elinato nomine, qui supervenerat in ipsa hora, et accedens ad eum dixit:
Ave, rex Apolloni!
Ille salutatus fecit, ut potentes facere consueverant, sprevit hominem. Tunc senex indignatus est valde et iterum salutavit eum et ait:
Ave, rex Apolloni!
Resaluta et noli despicere paupertatem honestis moribus decoratam! Si enim scis, quod scio, cavendum est tibi!
Et ille: Si placet, dicito mihi!
Qui ait: Proscriptus es.
At ille: Et quis patriae suae proscripsit principem?
Elinatus ait: Rex Antiochus.
Qua ex causa?
Elinatus ait: Quia quod pater est, tu esse voluisti.
Apollonius ait: Et pro quanto me proscripsit?
Et ille: Quicunque te illi vivum exhibuerit, quinquaginta talenta auri, qui vero caput tuum protulerit, centum accipiet; et ideo moneo te, fuge in presidium.
Sed cum haec dixisset, Elinatus recessit. Tunc Apollonius eum rogavit, ut ad se veniret, et centum talenta auri daret ei, et ait: Accipe tantum de paupertate mea, quia meruisti, et amputa caput meum et regi presentes et tunc magnum gaudium habebit! Ecce habes centum talenta auri et tu es innocens, quia te conduxi, ut gaudium offeras regi.
Cui senex ait: Domine, absit hoc a me, absit ut hujusmodi rei causa premium accipiam! Apud bonos homines amicitia premio non est comparanda. Et valedicens discessit.
Post haec Apollonius cum spatiatur in eodem loco supra litus, vidit hominem contra se venientem dolentem et maesto vultu, Stranguilionem nomine. Accessit ad eum protinus et ait Apollonius: Ave, Stranguilio! Et ipse ait: Ave, domine Apolloni! Et rursum ait: Quare in his locis turbata mente versaris?
Ait Apollonius: Quia filiam regis, ut verum dixeram, conjugem et in matrimonium petivi: itaque, si fieri potest, in patria vostra volo latere.
Stranguilio ait: Domine Apolloni, civitas nostra pauperrima est et non potest tuam nobilitatem sustinere; preterea duram famem et sterilitatem patimur annonae, nec etiam jam civibus ulla spes est salutis, sed crudelissima mors est ante oculos nostros.
Apollonius ait: Agite gratias deo, qui me profugum vestris finibus applicuit! Dabo civitati vestrae centum milia modiorum frumenti, si fugam meam tantum celaveritis.
Stranguilio ut haec audivit, prostravit se ante pedes ejus et ait:
Domine Apolloni, si esulienti civitati subveneris, non solum fugam tuam celabimus, sed, si necessitas fuerit, pro salute tua dimicabimus.
Ascendensque Apollonius tribunal in foro presentibus cunctis civibus de ejus civitate dixit:
Cives Tharsenses, quos annonae penuria turbat et opprimit, ego Tyrus Apollonius relevo; credo enim vos hujus beneficii memores fugam celaturos. Scitote enim, non me malitia Antiochi esse fugatum, sed per viam feliciter huc sum delatus. Dabo itaque vobis centum milia modiorum frumenti eo pretio, quo sum in patria mercatus, octo aereis singulos modios. Cives haec audientes, quod singulos modios octo aereis mercarentur, hilares effecti sunt ac gratias agentes statim frumenta parabant. Tunc Apollonius ne deposita regia dignitate mercatoris magis quam donatoris nomen videretur assumere, pretiumque assumens ejusdem civitatis utilitatibus redonavit. Cives autem ut tanta viderent ejus beneficia, bigam in foro statuerunt, in qua stans dextra manu fruges et sinistro pede calcaret, et in base scripserunt: Civitati Tharsiae Tyrus Apollonius donum dedit, quod civitatem a seva morte liberavit.
Deinde interpositis paucis diebus hortante Stranguilione et Dionysiade ejus conjuge ad Pentapolim Tyrenorum navigare proposuit, ut illic lateret eo, quod beneficia cum opulentia et tranquillitate agerentur. Ideo cum ingenti honore ducitur ad mare, et valedicens omnibus, ascendit ratim, sed tribus diebus et noctibus totidem ventis prosperis navigans, subito pelagus mutatus est, postquam litus Tharsiae reliquit. Nam paucis horis ventis concitatis aquilone vento aeuroque instante classe caelum nimia se pluvia erupit, populus Tyri procella corripitur, ratis pariter dissolvitur, zephyri fretum perturbant, grando ac nubes tenebrosa incumbebant, flant venti fortiter intantum, quod mors cunctos occuparet; tunc unusquisque rapuit sibi tabulas, tamen in illa caligine tempestatis omnes perierunt, Apollonius vero unius tabulae beneficio in Pentapolitanorum litore est pulsus. Stans autem in litore, intuens mare tranquillum, sic ait:
O pelagi fides, facilius incidam in manus crudelissimi regis, quo pergam, quam patriam petam; quis notus huic ignoto auxilium dabit!
Haec dum loqueretur Apollonius, aspexit juvenem venientem contra se, quendam robustum piscatorem, sordido sacco coopertum. Cogente necessitate prostravit se ad pedes ejus, profusis lacrimis ait:
Miserere, quicumque es, nudo naufrago, non humilibus parentibus sed notabiUbus genito, et ut scias, cui misereris, ego sum Tyrus Apollonius patriae meae princeps; deprecor te auxilium vitae meae.