×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

Saldi di Capodanno Fino al 50% di sconto
Iscriviti gratis
image

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 037 Inconstantia rerum

037 Inconstantia rerum

En! in illo colle ante tria fere saecula arx amplissima et firmissima fuit. Domini arcis viri fortissimi et nobilissimi fuerunt. Nunc illius arcis muri tantum exstant. Et in hac planitie, in qua nunc arva laeta, agros fecundos, prata viridia videmus, antiquis temporibus urbs celeberrima fuit. Multa sunt exempla inconstantiae rerum humanarum. Romani antiqui diu domini fuerunt orbis terrarum. Sed nimia potentia iis perniciosa fuit. Imprimis avaritia et luxuria causae interitus imperii Romani fuerunt. Ceterum tu quoque, quam infirmus et caducus es! Tu hodie non es, qui heri fuisti, nec cras eris , qui hodie es.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE