×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin … – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 032 Pronomina - quilibet et alia

Principiante 2 di latino lesson to practice reading

Inizia a seguire questa lezione ora

032 Pronomina - quilibet et alia

Tranquillo mari quivis facile navem gubernat. Regnavit Ancus Marcius annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Deo salus unius cuiusque hominum curae est. Suae quisque fortunae faber est. Sibi quisque proximus est. Ariovistus, ut semel Gallorum copias proelio superavit, superbe et crudeliter imperavit et obsides nobilissimi cuiusque liberos postulavit.

Quem quisque amat, honorat. Olympia quinto quoque anno celebrabantur. In foro consules mihi obvii fuerunt; ambos salutavi; uterque resalutavit. De Sullae et Marii saevitia in cives tibi narravi; utrius saevitia maior fuit? Uterque crudelissimus fuit: neutrius facta probo.

Pater Ovidii cum utroque filio ex patria in urbem Romam demigravit. Iudices non timeo, quod nullius iniuriae mihi conscius sum. Nemo Thebanus Epaminondam laude bellica superavit. Nihil miserius est quam homo, qui a nullo amatur. In neminem avari boni sunt, in se pessimi. Nimium boni est, cui nihil est mali. Nulla re animus aeger magis recreatur quam artibus bonis.Nonnulli alliena magis curant quam sua.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE