×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin … – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 011 Urbs

Principiante 2 di latino lesson to practice reading

Inizia a seguire questa lezione ora

011 Urbs

Latium antiquum inter Tiberim et Lirim situm erat. Antiquis temporibus in flumine Tiberi prope urbem Romam pons sublicius fuit. In urbe Neapoli, quae haud procul a monte Vesuvio sita est, propter loci amoenitatem multi Romani erant.

Ex puppi alta gubernator navem gubernat. Lictores fasces cum securibus portabant. In insula urbi Alexandriae finitima Sostratus artifex aetate regis Ptolemaei altam turrim aedificavit; ex turri tempore nocturno continuis ignibus vada navibus significabant. In urbe nostra magnus numerus turrium est.

Asperis gentibus caro ferina et lac alimenta sunt. Sanguis corporis humani ex corde in omnes partes corporis permanat et carni, ossibus, ceteris partibus corporis alimenta ministrat. Magnus numerus ossium in corpore humano est. Vere horti et prata variorum florum plena sunt; quare ver iucundum anni tempus est.

Lac iucundum est et mel; imprimis pueri et puellae lacte et melle delectantur. Aes Corinthium in magno pretio est. Nomina magnorum poetarum in ore multorum hominum sunt. Iura civium paria sunt.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE