×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

Auli Gellii Noctes Atticae (D'Ooge), Gellius X: – Testo da leggere

Auli Gellii Noctes Atticae (D'Ooge), Gellius X:

Avanzato 1 lezione di di latino per praticare la lettura

Inizia a seguire questa lezione ora

Gellius X:

XIX.3. Quod turpius esse dicebat Fauorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et grauiter uituperari: 'quoniam,' inquit 'qui maledicit et uituperat, quanto id acerbius facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat, destitui a causa uidetur et amicus quidem creditur eius, quem laudare uult, sed nihil posse reperire, quod iure laudet.' XX.7. ... I. Mira et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum. II. Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE