Epistula III: de Amictia Vera
III. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[de Amicitia vera]
[1] Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo; deinde admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere: ita eādem epistulā illum et dixisti amicum et negasti. Itaque si proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum amicum vocasti quomodo omnes candidatos 'bonos viros' dicimus, quomodo obvios, si nomen non succurrit, 'dominos' salutamus, hac abierit. Epistulas…perferendas… amico tuo = epistulas quas amicus tuus mihi det
negasti = negaveristi
quasi publico = sensu vulgari
vocasti = vocaveristi
obvios = quos foris forte conveniamus = omnes quos in via videamus et salutemus
si nomen non succurit = si nomen obliviscimur
hac abierit = fiat = liceat
[2] Sed si aliquem amicum existimas cui non tantundem credis quantum tibi, vehementer erras et non satis nosti vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius: post amicitiam credendum est, ante amicitiam iudicandum. Isti vero praepostero officia permiscent qui, contra praecepta Theophrasti, cum amaverunt iudicant, et non amant cum iudicaverunt. Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo loquere quam tecum.
tantundem = tantum vero
nosti = novisti
praepostero = perverse
cum amaverunt = postquam amicitiam fecerunt = aliquo in amicitiam recepto
an = utrum = num = si
cum placuerit fieri = postquam visum est ut ita eveniret
[3] Tu quidem ita vive ut nihil tibi committas nisi quod committere etiam inimico tuo possis; sed quia interveniunt quaedam quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si putaveris, facies; nam quidam fallere docuerunt dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt. Quid est quare ego ulla verba coram amico meo retraham? quid est quare me coram illo non putem solum?
interveniunt = eveniunt
consuetudo fecit arcana = mores fecerunt secreta
facies: sc. eum huius generis
coram amico = apud amicum = ante oculos amici
[4] Quidam quae tantum amicis committenda sunt obviis narrant, et in quaslibet aures quidquid illos urit exonerant; quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant et, si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est; utrumque enim vitium est, et omnibus credere et nulli, sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius.
urit = vexat
carissimorum conscientiam reformidant = propter timorem carissimos res suas scire nolunt
[5] Sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui semper quiescunt. Nam illa tumultu gaudens non est industria sed exagitatae mentis concursatio, et haec non est quies quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
exagitatae = quasi excitatae et educatae a venatorbius
[6] Itaque hoc quod apud Pomponium legi animo mandabitur: 'quidam adeo in latebras refugerunt ut putent in turbido esse quidquid in luce est'. Inter se ista miscenda sunt: et quiescenti agendum et agenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera: illa dicet tibi et diem fecisse se et noctem. Vale.
animo mandabitur = memoriae mandandum est = memoriae committi debet
latebras = recessus obscuros et aptos ad latendum et praedonibus caros
in turbido = quasi in aqua turbida, in caeno
in turbido…luce est = aliquid obscurum esse lucidum
inter se ista miscenda sunt = fiat modus in rebus = nihil nimium = festina lente
cum rerum natura delibera = in colloquium cum veritate ineas