×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

image

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 6: Iosephus I

Lhomond Epitome 6: Iosephus I

38. Nascitur Iosephus, filius quem Iacobus prae ceteris amavit

Iacobus habuit duodecim filios, inter quos erat Iosephus: hunc pater amabat prae ceteris, quia senex genuerat eum. Dederat illi togam textam e filis varii coloris. Quam ob causam Iosephus erat invisus suis fratribus, praesertim postquam narravisset eis duplex somnium, quo futura eius magnitudo portendebatur. Oderant illum tantopere, ut non possent cum eo amice loqui.

39. Iosephi somnia

Haec porro erant Iosephi somnia: “ligabamus,” inquit, “simul manipulos in agro. Ecce manipulus meus surgebat et stabat rectus; vestri autem manipuli circumstantes venerabantur meum. Postea vidi in somnis solem, lunam et undecim stellas adorantes me.” Cui fratres responderunt: “quorsum spectant ista somnia? Num tu eris rex noster? Num subiiciemur ditioni tuae?” Fratres igitur invidebant ei; at pater rem tacitus considerabat.

40. Iosephi fratres consilium capiunt eius occidendi

Quadam die, quum fratres Iosephi pascerent greges procul, ipse remanserat domi. Iacobus misit eum ad fratres, ut videret quomodo se haberent. Qui videntes Iosephum venientem, consilium ceperunt illius occidendi. “Ecce,” inquiebant, “somniator venit. Occidamus illum et proiiciamus in puteum; dicemus patri: fera devoravit Iosephum. Tunc apparebit quid sua illi prosint somnia.”

41. Ruben, qui est natu maximus, fratres a tanto scelere deterrere conatur

Ruben, qui erat natu maximus, deterrebat fratres a tanto scelere. “Nolite,” inquiebat, “interficere puerum; est enim frater noster; demittite eum potius in hanc foveam.” Habebat in animo liberare Iosephum ex eorum manibus, et illum extrahere e fovea, atque ad patrem reducere. Reipsa his verbis deducti sunt ad mitius consilium.

42. Fratres Iosephum mercatoribus vendunt

Ubi Iosephus pervenit ad fratres suos, detraxerunt ei togam qua indutus erat, et detruserunt eum in foveam. Deinde quum consedissent ad sumendum cibum, conspexerunt mercatores qui petebant Aegyptum cum camelis portantibus varia aromata. Venit illis in mentem Iosephum vendere illis mercatoribus. Qui emerunt Iosephum viginti nummis argenteis, eumque duxerunt in Aegyptum.

43. Ad patrem mittunt togam sanguine tinctam

Tunc fratres Josephi tinxerunt togam eius in sanguine haedi quem occiderant, et miserunt eam ad patrem cum his verbis: “invenimus hanc togam; vide an toga filii tui sit.” Quam quum agnovisset, pater exclamavit: “toga filii mei est; fera pessima devoravit Iosephum.” Deinde scidit vestem, et induit cilicium. Omnes liberi eius convenerunt ut lenirent dolorem patris. Sed Iacobus noluit accipere consolationem, dixitque: “ego descendam moerens cum filio meo in sepulcrum.”

44. Putiphar Aegyptius Iosephum emit

Putiphar Aegyptius emit Iosephum a mercatoribus. Deus autem favit Putiphari causa Iosephi: omnia ei prospere succedebant. Quam ob rem Iosephus benigne habitus est ab hero, qui praefecit eum domui suae. Iosephus ergo administrabat rem familiarem Putipharis: omnia fiebant ad nutum eius, nec Putiphar ullius negotii curam gerebat.

45. Putipharis uxor Iosephum accusat, qui in carcerem conicitur

Iosephus erat insigni et pulchra facie: uxor Putipharis eum pelliciebat ad flagitium. Iosephus autem nolebat assentiri improbae mulieri. Quadam die mulier apprehendit oram pallii eius; at Iosephus reliquit pallium in manibus eius, et fugit. Mulier irata inclamavit servos, et Iosephum accusavit apud virum, qui, nimium credulus, coniecit Iosephum in carcerem.

46. Somnia duorum regis ministrorum qui in carcere cum Iosepho sunt

Erant in eodem carcere duo ministri regis Pharaonis: alter praeerat pincernis, alter pistoribus. Utrique obvenit divinitus somnium eadem nocte. Ad quos quum venisset Iosephus mane, et animadvertisset eos tristiores solito, interrogavit quaenam esset moestitiae causa. Qui responderunt: “obvenit nobis somnium, nec quisquam est qui illud nobis interpretetur.” “Nonne,” inquit Iosephus, “Dei solius est praenoscere res futuras? Narrate mihi somnia vestra.”

47. Iosephus prioris ministri somnium interpretatur

Tum prior sic exposuit Iosepho somnium suum: “vidi in quiete vitem in qua erant tres palmites; ea paulatim protulit gemmas; deinde flores eruperunt, ac denique uvae maturescebant. Ego exprimebam uvas in scyphum Pharaonis, eique porrigebam.” “Esto bono animo,” inquit Iosephus; “post tres dies Pharao te restituet in gradum pristinum; te rogo ut memineris mei.”

48. Iosephus alterius ministri somnium interpretatur

Alter quoque narravit somnium suum Iosepho: “gestabam in capite tria canistra in quibus erant cibi quos pistores solent conficere. Ecce autem aves circumvolitabant, et cibos illos comedebant.” Cui Iosephus: “haec est interpretatio istius somnii: tria canistra sunt tres dies, quibus elapsis, Pharao te feriet securi, et affiget ad palum, ubi aves pascentur carne tua.”

49. Res somnium comprobant

Die tertio, qui dies natalis Pharaonis erat, splendidum convivium parandum fuit. Tunc rex meminit ministrorum suorum, qui erant in carcere. Restituit praefecto pincernarum munus suum; alterum vero securi percussum suspendit ad palum. Ita res somnium comprobavit. Tamen praefectus pincernarum oblitus est Iosephi, nec illius in se meriti recordatus est.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE