×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Lamed – Testo da leggere

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Lamed

Intermedio 1 lezione di di latino per praticare la lettura

Inizia a seguire questa lezione ora

Psalmus 118-Lamed

89 Lamed. In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. 90 In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet. 91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. 93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. 94 Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi. 95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi. 96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE