×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

Saldi di Capodanno Fino al 50% di sconto
Iscriviti gratis
image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 081

Psalmus 081

1 Psalmus Asaph.

Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat. 2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ? 3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate. 4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. 5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ. 6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. 7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. 8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE