Sea monsters in history discussed in Latin | Learn Latin | #53
Antiquis temporibus apud Graecos et
Romanos sub aqua multa
et mira latebant Sane
vobis noti sunt illi dei
Neptunus, Triton
et illa monstra
sirenes
et hydra illa quam interfecit
Hercules
Sed haud scio an omnium notissima sint illa
monstra Scylla et Charybdis
Fortasse putatis Scyllam et Charybdim
in mari medio esse
et ideo vexare Romanos et Graecos tantum
Di boni, ut erratis!
Nam Scylla et Charybdis
non in illo mari
sed extra oram maritimam Norvegicam
inveniuntur
Saeculo sexto decimo, Olaus ille magnus
archiepiscopus
idemque optimus scriptor et
rerum gestarum
investigator, dicamus
curavit edendam tabulam geographicam
quae vocatur 'charta marina'
Hac charta geographica vel tabula geographica
depingitur non modo Suetia sed
ceterae terrae quae ad
septentriones vergunt
Et
in hac charta marina inveniuntur
plurima
plurima monstra et beluae quae
sane terreant quemlibet nautam.
Idem scripsit opus maximum quod
inscribitur 'De gentibus
septentrionalibus historia'
et
cum alia tum caput scripsit
de piscibus et de piscibus maximis
de horrendis monstris
Sed qualia sunt?
"Horribilis etenim formae sunt,
capitibus quadratis,
undique spinosis et acutis
ac longis cornibus circumdatis,
instar radicis arboris
exstirpatae.
Decem aut duodecim cubitorum longitudine,
colore nigerrimo, praegrandibus
oculis, quorum ambitus octo
vel decem cubitos excedit.
Pupilla vero
unius cubiti
rubeum et flammeum colorem referens,
qui a longe in tenebrosis temporibus
inter undas veluti ignis
accensus piscantibus apparet.
Una harum
beluarum plures naves et grandes
fortissimis nautis confertas
facillime subvertit aut mergit."
Maxime vexabantur Norvegi
Maxime
Tantopere vexabantur Norvegi, vel fortasse
nautae Norvegorum
tantopere vexabantur ut
archiepiscopus Nidrosiensis
litteras ad papam scripserit
Cum litteris misit etiam caput
misit caput abscisum et sale
conditum
unius ex illis beluis
ut quodammodo haberet
documentum
huius
difficultatis qua laborabant miseri Norvegi
Ecce bestia!
Monstra autem marina non modo secundum
oras Norvegicas
non modo secundum oras Sueticas
sed etiam in lacibus
inveniuntur
In Suetia, est lacus qui vocatur
'lacus magnus'
qui est in Iämptlandiā
est pars Suetiae quae ad
septentriones fere
vergit
Et hoc monstrum est
quodammodo nostrum
Nessie: nonne Scoti
habent suum monstrum
iocundum, quod
quotannis sane vident
et nos quoque habemus nostrum
Et hoc vocatur 'Storsjöodjuret'
id est
'belua magni lacus'
Sed hoc monstrum per multa saecula
conspicitur
Et his annis
hoc monstrum, haec belua nefanda
ducenties et sexagies
conspecta est ab hominibus
et
anno milesimo nongentesimo octogesimo
sexto
lex, vel, ita, quodammodo lex
in Suetia lata est a re publica
ne liceret hoc monstrum
turbare, eius progeniem
tangere, eius nidum tangere
neve scilicet ipsum monstrum
interficere
Et
sed haec lex, non vera lex, sed haec lex
sublata est
anno bis milesimo quinto
Ergo nunc licet
nunc licet hoc monstrum
venari
Quo ruimus?
Sed unde traxerit originem
haec belva quae vocatur
belua magni lacus
quaeritis, nonne?
Anno milesimo sesgentesimo tricesimo
quinto
Mogen Pedersen
memoriae prodidit fabulam qua
tota res aperitur
Fuerunt duo daemones
silvestres, Suetice vocamus
'troll', sed dicamus daemones
silvestres,
Iata et Cata.
Et coquunt
per longum tempus potiones
varias
in aeno vel in cortina
maxima
Per multos annos hoc faciunt
Neque sciunt quid hac potione
futurum sit
Omnino nesciunt,
sed tum
subito
haec cortina, hoc aenum
edit sonum, strepitum
maximum
et evertitur
Et ex ipso
receptaculo erepit
monstrum
cum capite felino
et hoc monstrum, repens
ad lacum illum magnum
descendit.
Descendit in aquas, et sub aqua
ei bene est
Ergo crescit mirum in modum
crescit in miram magnitudinem
Magus quidam, nomine Kettil
Runske
ligat, vel vincit hoc monstrum
ad fundum
ne exire e lacu
ne suis finibus exire vel excedere posset et
homines prope habitantes
devoraret
Et hic magus
qui peritissimus erat
runarum magicarum
condidit lapidem
cum runis magicis
et hoc monstrum
dicitur tam diu
his magicis runis
vinctum esse
quam diu nemo intelleget
Ergo vehementer, summopere cavendum est
ne quis discat quid hae runae
significent: sane sunt homines
sunt homines qui putent se iam intellexisse
sed hoc falsum est, quia si intellexissent vere
quid scriptum esset, hoc monstrum
elapsum esset, et legeremus
ubique de
caedibus
quae fierent
Ergo, nolite discere has runas intellegere
Monstrum omnium maximum et horrendum
sine ulla dubitatione
est ille serpens Midgardensis
Hoc enim monstro non modo vexantur illae
terrae quae ad septentriones vergunt
sed totus orbis terrarum
Hic serpens filius est Loche
et Angerbodae gigantis
Idem est frater lupi illius
Feneris
Mox dei illi Asgardienses
intellexerunt quantum periculum
hic serpens Midgardensis esset
et eum
in altum mare deturbaverunt
deiecerunt
Tamen
crevit in maximam magnitudinem
ut totum orbem terrarum
comprehenderet corpore suo
In fabulis vetustioribus septentrionalibus
multa narrantur de deo Thoro
Olim ivit piscatum
una cum
gigante nomine Hymer
Sed Thor non piscabatur, non
petebat pisces solitos
sed ingentem illum
serpentem
Ergo esca usus est
capite
capite taurino
et deinde
dum in navicula sunt
Thor et Hymer subito
capiunt
hunc anguem, hunc serpentem
Sed Hymer perterritus statim
incidit vel abscidit linum
quo hamus fixus erat
et in hamo, sane, erat illud caput
Et sic elabitur serpens
e manibus
Thoro
Multo postea Thor, sive Thorus
et serpens ille
in singulare certamen venerunt
et alter alterum interfecerunt
Et fuit illud tempus ultimum extremum
quod vocatur 'Ragnarök'
Sed fortasse dixerit quispiam esse triste
sic hanc fabulam finire
Sed non est triste
quia Thorus vicit
illum serpentem
Et
oportet caveatis nunc bestias maritimas
et bestias etiam in lacibus
et omnino mihi videtur
videtur aqua cavenda, ne forte
lateat quaedam bestia quae vos
devoret
Bene valete
tantum'st