×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 029

Psalmus 029

1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David. 2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum. 5 Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. 6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus : ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. 7 Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum. 8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. 10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ? 11 Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus. 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia : 13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.


Psalmus 029 Psalm 029 Psalm 029 Salmo 029 Psaume 029 詩篇029 诗篇 029

1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David. 1 Psalm of the song, at the dedication of the house of David. 2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. 2 I will exalt thee, O Lord, because thou hast received me, and hast not pleased my enemies over me. 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 3 Lord my God, I cried to you, and you healed me. 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum. 4 Lord, you brought my soul out of hell; You saved me from going down into the lake. 5 Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. 5 Sing to the Lord, his saints; and confess the memory of his sanctity. 6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus : ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. 7 Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum. 8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. 10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ? 11 Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus. 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia : 13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.