×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 024

Psalmus 024

1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam : 2 Deus meus, in te confido ; non erubescam. 3 Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur. 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. 7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 9 Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas. 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. 11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim. 12 Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit. 13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram. 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. 15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. 16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. 17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me. 18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. 19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. 20 Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te. 21 Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te. 22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.


Psalmus 024 Psalm 024 Salmo 024 詩篇024 Salmo 024 Psalm 024

1 In finem. 1 In the end. 1 No final. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam : 2 Deus meus, in te confido ; non erubescam. To thee, O Lord, I lift up my soul: 2 My God, in thee I trust; I will not be ashamed. A ti, Senhor, elevo a minha alma: 2 Deus meu, em ti confio; não terei vergonha. 3 Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur. 3 Let not my enemies mock me: for all who support you shall not be put to shame. 3 Não escarneçam de mim os meus inimigos, porque não serão confundidos todos os que te apoiam. 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. 4 Sejam envergonhados todos os que agem injustamente. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Mostra-me os teus caminhos, ó Senhor, e ensina-me as tuas veredas. 5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. 5 Guia-me na tua verdade e ensina-me, porque tu és Deus, meu salvador, e eu te sustentei o dia todo. 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. 6 Para lembrar das tuas misericórdias, ó Senhor, e das tuas misericórdias que são desde a eternidade. 7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. 7 Não te lembres das ofensas da minha juventude e da minha ignorância. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 8 O Senhor é doce e justo; por isso ele dará uma lei aos que transgridem no caminho. 9 Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas. 9 Ele dirigirá os mansos no julgamento; ele me ensinará os seus caminhos. 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. 10 Todos os caminhos do Senhor, misericórdia e verdade, para aqueles que buscam seu testamento e seus testemunhos. 11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim. 11 Por amor do teu nome, ó Senhor, serás propiciado pelo meu pecado; pois é um grande negócio. 12 Quis est homo qui timet Dominum ? 12 Quem é o homem que teme ao Senhor? legem statuit ei in via quam elegit. Ele estabeleceu uma lei para ele da maneira que escolheu. 13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram. 13 Sua alma habitará em coisas boas, e sua semente herdará a terra. 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. 14 O Senhor é um amparo para os que o temem; e seu testamento se manifeste a eles. 15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. 15 Meus olhos estão sempre no Senhor, porque ele vai tirar meus pés da armadilha. 16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. 16 Olha para mim e tem piedade de mim, porque estou só e pobre. 17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me. 17 As tribulações do meu coração se multiplicam: livra-me das minhas necessidades. 18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. 19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. 20 Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te. 21 Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te. 22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.