×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 023

Psalmus 023

1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. 3 Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ? 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo : 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. 7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. 8 Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. 9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. 10 Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.


Psalmus 023 Psalm 023 Psalm 023 Salmo 023 Psaume 023 Salmo 023 Psalm 023

1 Prima sabbati. 1 The first day. Psalmus David. David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. The LORD is my shepherd; the world and all who live there. 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. 2 He maketh me lie down, and floods. 3 Quis ascendet in montem Domini ? 3 He gives me new strength aut quis stabit in loco sancto ejus ? or who shall stand in his holy place? 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo : 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. 7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. 8 Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. 9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. 10 Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.