×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 021

Psalmus 021

1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. 2 Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum. 3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi. 4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. 5 In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos. 6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi. 7 Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 9 Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum. 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. 11 In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu : 12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me. 14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me. 17 Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ; 18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. 19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. 21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. 22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te. 24 Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. 25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me. 26 Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi. 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium : 29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. 31 Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi. 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.


Psalmus 021 Psalm 021 Psalm 021 Salmo 021 Salmo 021 诗篇 021

1 In finem, pro susceptione matutina. 1 In the end, for the morning reception. Psalmus David. 2 Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum. 3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi. 4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. 5 In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos. 6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi. 7 Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 9 Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum. 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. 11 In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu : 12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me. 14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me. 17 Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. 17 For many dogs surrounded me; the council of the malignant hath besieged me. Foderunt manus meas et pedes meos ; 18 dinumeraverunt omnia ossa mea. They have pierced my hands and my feet; 18 count all my bones. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. 19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. 20 But you, Lord, do not remove your help from me; Look at my defense. 21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. 22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te. 24 Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. 24 Those who fear the Lord, praise him; the whole seed of Jacob, glorify him. 25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me. 26 Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi. 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium : 29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. 31 Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi. 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. 32 The coming generation will be announced to the Lord; and the heavens will announce his righteousness to the people who will be born, whom the Lord made.