×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 017

Psalmus 017

1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit : 2 Diligam te, Domine, fortitudo mea. 3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. 4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. 6 Dolores inferni circumdederunt me ; præoccupaverunt me laquei mortis. 7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. 8 Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt : quoniam iratus est eis. 9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo. 10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. 11 Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum. 12 Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. 13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis. 14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis. 15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. 16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ. 17 Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis. 18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me ; 19 prævenerunt me in die afflictionis meæ : et factus est Dominus protector meus. 20 Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me, 21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi : 22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ; 23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. 24 Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea. 25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. 26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, 27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. 29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas. 30 Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum. 31 Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata : protector est omnium sperantium in se. 32 Quoniam quis deus præter Dominum ? aut quis deus præter Deum nostrum ? 33 Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ; 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ; 35 qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea, 36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ : et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. 37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. 38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant. 39 Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos. 40 Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. 42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos. 43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos. 44 Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium. 45 Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi. 46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ. 48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis. 49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me. 50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ; 51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.


Psalmus 017

1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit : 2 Diligam te, Domine, fortitudo mea. For David, who spoke the words of this song in the day that the Lord delivered him from his enemies and from the hand and said: 2 I love you, Lord, my strength. 3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. God, my rock, and the rock; and my shield, and the horn of my salvation, and my high tower. 4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. 6 Dolores inferni circumdederunt me ; præoccupaverunt me laquei mortis. 7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. 7 In my distress I called upon the Lord, and cried to my God and wondurful his voice; My cry before him came into his ears. 8 Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt : quoniam iratus est eis. 8 The earth shook and trembled; the foundations of the mountains were troubled and were moved, because he was angry with them. 9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo. 10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. 10 bent the heavens and down, and darkness under his feet. 11 Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum. 11 He rode on a cherub, and did fly; fly upon the wings of the wind. 12 Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. 12 and put a dark secret place; his tent round about him: dark waters in the clouds of the air. 13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis. 13 The brightness before the clouds pass; Hail and coals of fire. 14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis. 15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. 16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ. 16 The springs of water, and the foundations of the world, at the blast of the Lord, the blast of your breath. 17 Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis. 18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. 18 rescued me from my strong enemy, and from those who hate. Quoniam confortati sunt super me ; 19 prævenerunt me in die afflictionis meæ : et factus est Dominus protector meus. Because stronger than me; 19 Before me on my affliction, he became my protector. 20 Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me, 21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi : 22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ; 23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. 20 He brought me into the breadth; He saved me, because he wanted me 21 rewarded me according to my righteousness, according to the cleanness of my hands: 22 I kept the ways of the Lord, as the wicked from God; 23 For all his judgments were before me, and I will not cast me. 24 Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea. 24 I was also perfect with him; I will keep you from sin. 25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. 26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, 27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. 29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas. 30 Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum. 31 Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata : protector est omnium sperantium in se. 32 Quoniam quis deus præter Dominum ? aut quis deus præter Deum nostrum ? 33 Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ; 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ; 35 qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea, 36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ : et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. 37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. 38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant. 39 Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos. 40 Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. 42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos. 43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos. 44 Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium. 45 Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi. 46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ. 48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis. 49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me. 50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ; 51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.