×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 011

Psalmus 011

1 In finem, pro octava. Psalmus David. 2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. 5 Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ? 6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo. 7 Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum. 8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum. 9 In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.


Psalmus 011

1 In finem, pro octava. 1 Unto the end, for the eighth. Psalmus David. A Psalm of David. 2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. 2 Save me, Lord, for no saint: truths are the sons of men. 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. 3 They talk to each other; lips parted in the heart. 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. 4 cut off all flattering lips, the tongue speaking. 5 Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. 5 And they magnify our tongue; lips are our own. Quis noster dominus est ? Who is our lord? 6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. 6 For the oppression and sigh, now arise, 'says the Lord. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo. Set him in safety I will deal confidently in his regard. 7 Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum. 7 The words of the Lord are pure words; silver tried by fire, tried by the earth, purified seven times. 8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum. 8 You, O Lord, will keep us and keep us from this generation forever. 9 In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. 9 The wicked walk, is exalted among the sons of men.