×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 17

Caput 17

1 Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

3 Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 4 Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam : 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt : 8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt : 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum : 19 et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.23 Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.


Caput 17 Chapter 17 Chapitre 17

1 Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

3 Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 4 Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam : 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt : 8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt : 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum : 19 et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.23 Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. 20 Not for these alone, but for those who believe their message in me 21 may all be one, as you, Father, and I in You, that they also be in us so that the world may believe; misisti.22 the glory that you have given me, that they may be one as we are one sumus.23 I in them and you in me, that they may be gathered together and let the world know that you sent , and hast loved them, as thou hast also dilexisti.24 Father, those whom thou hast given me, I desire that where I am, they also may be with me; that they may behold my glory, which thou hast given me: for thou lovedst me before the foundation of the mundi.25 O righteous Father, the world hath not known you: but I have known thee: and these have known, and I have declared unto them thy name, that thou hast misisti.26, and will declare it: that the love wherewith thou hast loved me may be in them, and I in them.