×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 09

Caput 09

1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate : 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ?

3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari : 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est. 9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum. 10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? 11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et vidi. 12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.

13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos. 17 Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est. 18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat : 19 et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ? 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est : 21 quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur. 22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23 Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est. 25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ? 27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. 30 Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos : 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34 Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.

35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.38 At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ?41 Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.


Caput 09 Kapitel 09 Chapter 09 capitulo 09 Chapitre 09 Capítulo 09 Розділ 09

1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate : 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ? 1 And as Jesus passed by, he saw a man blind from birth: 2 and his disciples asked him: Rabbi, who sinned, this man, or his parents, that he should be born blind?

3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. 3 Jesus answered: Neither this man sinned, nor his parents: but that the works of God may be made manifest in him. 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari : 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 4 I must work the works of him who sent me until it is day: the night is coming when no one can work: 5 as long as I am in the world, I am the light of the world. 6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). 6 When he had said this, he spat on the ground, and made clay from the spittle, and smeared the clay over his eyes, 7 and said to him: Go, wash in the baths of Siloë (which is interpreted as sent). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. So he went and washed, and came back seeing. 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? 8 And so the neighbors, and those who had seen him before because he was a beggar, said: Is not this the one who sat and begged? Alii dicebant : Quia hic est. Others said: Because he is here. 9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. 9 And others: No way, but he is like him. Ille vero dicebat : Quia ego sum. But he said: Because I am. 10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? 10 Then they said to him: How were your eyes opened? 11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. 11 He answered: That man who is called Jesus made clay: and he anointed my eyes, and said to me: Go to the pool of Siloam and wash. Et abii, et lavi, et vidi. And I went, and washed, and saw. 12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? 12 And they said to him: Where is he? Ait : Nescio. He said: I do not know.

13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. 13 They brought the one who was once blind to the Pharisees. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 14 Now it was the Sabbath when Jesus made clay and opened his eyes. 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. 15 Then again the Pharisees asked him how he had seen. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. And he said to them: He put mud over my eyes, and I washed them, and I see. 16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. 16 Then some of the Pharisees said: This man is not of God who does not keep the Sabbath. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? But others said: How can a sinful man do these signs? Et schisma erat inter eos. And there was a schism among them. 17 Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? 17 Then they say to the blind man again: What do you say about him who opened your eyes? Ille autem dixit : Quia propheta est. And he said: Because he is a prophet. 18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat : 19 et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? 18 The Jews therefore did not believe about him, because he had been blind and had seen, until his parents called him who had seen: 19 and questioned them, saying: Is this your son, whom you say was born blind? quomodo ergo nunc videt ? how then does he see now? 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est : 21 quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur. 20 His parents answered them and said: We know that this is our son, and that he was born blind. 21 But how he can see now, we do not know. ask him: he is of age, he speaks of himself. 22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 22 His parents said this, because they were afraid of the Jews: for the Jews had already conspired, so that if anyone confessed that he was the Christ, he would be put outside the synagogue. 23 Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate. 23 For this reason his parents said, "He is of age; question him." 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est. 24 Then they called again the man who had been blind, and said to him: Give glory to God: we know that this man is a sinner. 25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 25 He replied, "If he is a sinner, I do not know. One thing I do know is that I was blind and now I see." 26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? 26 Then they said to him: What did he do to you? quomodo aperuit tibi oculos ? How did he open your eyes? 27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? 27 He answered them: I have already told you, and you have heard: what do you want to hear again? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? do you also want to become his disciples? 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus. 28 They therefore cursed him and said: You are his disciple: but we are disciples of Moses. 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. 29 We know that God spoke to Moses; but we do not know where he is from. 30 Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos : 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 30 The man answered and said to them, "This is what is so amazing, that you do not know where he is from, yet he opened my eyes. 31 but we know that God does not hear sinners: but if anyone is a worshiper of God and does his will, he hears him. 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 32 It has not been heard since ages that anyone opened the eyes of one born blind. 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 33 If this man were not from God, he would not be able to do anything. 34 Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? 34 They answered and said to him, "You were born totally in sin, and are you trying to teach us? Et ejecerunt eum foras. And they cast him out.

35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.38 At ille ait : Credo, Domine. 35 Jesus heard that they had cast him out: and when he found him, he said to him: Do you believe in the Son of God? 36 He answered and said: Who is he, Lord, that I should believe in him? He is the one who speaks with you. 38 But he said: I believe, Lord. Et procidens adoravit eum.39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ?41 Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. And falling down he worshiped him. 39 And Jesus said: I came into this world for judgment: that those who do not see may see, and those who see may become blind. 40 And some of the Pharisees who were with him heard it, and said to him: Are we also blind? ?41 Jesus said to them: If you were blind, you would not have sin. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet. but now you are saying, 'We see,' so your sin remains.