×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 07

Caput 07

1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.

2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum. 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. 9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.

10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.

14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. 15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? 20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? 27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. 30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. 34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? 36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?

37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.


Caput 07

1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.

2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. 4 For no one does any thing in secret, and he himself seeks to be openly: if you do these things, manifest yourself to the world. 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum. 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. 9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.

10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.

14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. 14 And now, about the middle of the feast, Jesus went up into the temple and began to teach. 15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 17 If any one wishes to do his will, he shall know of the doctrine, whether it be of God, or whether I speak of myself. 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? 20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? The crowd answered and said, "You have a demon, who wants to kill you?" 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Judge not according to appearance, but judge just judgment.

25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? 25 Then some of the people of Jerusalem said: Isn't this the one they are trying to kill? 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. 26 and, lo, he speaks openly, and they say nothing to him. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? Do we really know that this is the Christ? 27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 27 But we know where he is from: but when Christ comes, no one knows where he is from. 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. 29 I know him because I am from him, and he sent me. 30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. 30 They therefore sought to seize him: and no one laid hands on him, because his hour had not yet come. 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? 31 And many of the people believed in him, and said, When the Christ shall come, will he do more miracles than the things which this man does? 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. 32 The Pharisees heard the crowd murmuring these things about him: and the leaders and the Pharisees sent their ministers to arrest him. 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. 33 Jesus therefore said to them: I am yet a little time with you: and I go to him that sent me. 34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? 35 The Jews then said to themselves: Where is this man going, since we will not find him? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? Is he going to disperse the nations and teach the nations? 36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?

37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? And they said to them: Why did you not bring him? 46 The ministers answered: Never has a man spoken like this man. 47 Then the Pharisees answered them: Have you also been deceived? but this crowd that does not know the law are cursed. 50 Nicodemus said to them, he who came to him at night, who was one of them: 51 Does our law judge a man unless he first hears from him and knows what he is doing? 52 They answered and said to him: Are you also a Galilean? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. Search the Scriptures, and see that out of Galilee there is no prophet risen.53 And they returned each to his own house.