×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 03

Caput 03

1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 4 Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ? 5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ? 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ? 11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ? 13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. 19 Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta.

22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et adveniebant et baptizabantur.24 Nondum enim missus fuerat in carcerem Joannes. 25 Facta est ergo quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.27 Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.29 Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.30 Illum oportet crescere, me autem minui.31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.


Caput 03 Kapitel 03 Chapter 03 capitulo 03 Capítulo 03 Розділ 03 第03章

1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 3 Jesus answered and said to him: Amen, amen I say to you, unless one is born again, he cannot see the kingdom of God. 4 Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? 4 Nicodemus says to him: How can a man be born when he is old? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ? can he enter again into his mother's womb and be reborn? 5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 5 Jesus answered: Amen, amen I say to you, unless one is born again of water and the Holy Spirit, he cannot enter the kingdom of God. 6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est. 6 That which is born of the flesh is flesh: and that which is born of the spirit is spirit. 7 Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo. 7 Do not be surprised that I said to you, you must be born again. 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu. 8 The spirit blows where he wants, and you hear his voice, but you do not know whence he comes or whither he is going: so is everyone born of the spirit. 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ? 9 Nicodemus answered and said to him: How can these things be done? 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ? 10 Jesus answered and said to him: You are a teacher in Israel, and you do not know these things? 11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 11 Truly, truly, I say to you, that we speak what we know, and testify what we have seen, and you do not receive our testimony. Amen, amen, I say to you, we speak of what we know and we testify to what we have seen, but you people do not accept our testimony. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ? 12 If I have told you earthly things, and you do not believe: how, if I tell you heavenly things, will you believe? If I tell you about earthly things and you do not believe, how will you believe if I tell you about heavenly things? 13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. 13 And no one has ascended into heaven, except the one who descended from heaven, the Son of Man who is in heaven. No one has gone up to heaven except the one who has come down from heaven, the Son of Man. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 14 And as Moses exalted the serpent in the wilderness, so must the Son of man be exalted: 15 that whosoever believeth in him should not perish, but have eternal life. 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 16 For God so loved the world, that he gave his only begotten Son: that whosoever believeth in him should not perish, but have eternal life. 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 17 For God did not send his Son into the world to judge the world, but that the world might be saved through him. 18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. 18 He who believes in him is not judged; but he that believeth not is already judged: because he believeth not in the name of the only begotten Son of God. 19 Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. 19 And this is the judgment: because light came into the world, and men loved darkness more than light: for their works were evil. 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. 20 For everyone who does evil hates the light and does not come to the light, so that his works may not be judged. 21 But whoever lives the truth comes to the light, so that his works may be clearly seen as done in God.

22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et adveniebant et baptizabantur.24 Nondum enim missus fuerat in carcerem Joannes. 25 Facta est ergo quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.27 Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.29 Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. 22 After these things came Jesus and his disciples into the land of Judea: and there he tarried with them, and baptized. 23 And John was also baptizing, in Aennon, near Salim: for there were many waters there, and they came and were baptized. 24 For he had not yet been sent. John into prison. 25 Now there was a question from John's disciples with the Jews about purification. 26 And they came to John and said to him: Rabbi, who was with you across the Jordan, to whom you bore witness, behold, he is baptizing, and they all come to him. 27 John answered and said: A man cannot receive anything unless it is given to him from heaven. 28 You bear witness to me that I said: I am not the Christ, but because I have been sent before him. 29 He who has the bride is the bridegroom: but the friend of the bridegroom who stands and hears him rejoices with joy because of the bridegroom's voice. Hoc ergo gaudium meum impletum est.30 Illum oportet crescere, me autem minui.31 Qui desursum venit, super omnes est. This, then, is my joy fulfilled. 30 He must increase, but I am diminished. 31 He who comes from above is above all. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. He who is of the earth, is of the earth, and speaks of the earth. Qui de cælo venit, super omnes est.32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. He who comes from heaven is above all .32 He testifies to what he has seen and heard, but no one accepts his testimony. 33 Whoever does accept his testimony certifies that God is trustworthy. 34 For the one whom God sent speaks the words of God. He does not ration his gift of the Spirit. 35 The Father loves the Son and has given everything over to him. 36 Whoever believes in the Son has eternal life, but whoever disobeys the Son will not see life, but the wrath of God remains upon him.