×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 15

Marcum, Capitulum 15

1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis. 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant. 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ? 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ? 13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum. 14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 18 Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum. 19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.

21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum. 26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum. 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus. 28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est. 29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat. 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.

38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.

40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.


Marcum, Capitulum 15 Mark, Chapter 15 Marcos, Capítulo 15

1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 1 And immediately in the morning, the chief priests, taking counsel with the ancients, and the scribes, and the whole council, binding Jesus, led him away, and delivered him to Pilate. 2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis. But he answering, said to him: You say it. 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 3 And the chief priests accused him of many things. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? And Pilate again questioned him, saying: Answerest thou nothing? vide in quantis te accusant. Look at how many they accuse you. 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 5 But Jesus answered nothing more, so that Pilate was amazed. 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 6 Now on the feast day he was wont to release to them one of the prisoners, whomsoever they should ask. 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. And there was one who was called Barabbas, who was bound with the insurrectionists, who had committed murder in the insurrection. 8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 8 And when the crowd had gone up, he began to pray, as he always did to them. 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ? 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 10 For he knew that for envy the chief priests had delivered him up. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 11 But the chief priests stirred up the crowd to release Barabbas rather to them. 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ? 13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum. But they again cried out: Crucify him. 14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. 15 And Pilate, desiring to satisfy the people, released Barabbas to them, and delivered Jesus, when he had scourged him, to be crucified.

16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 16 And the soldiers led him into the court of the guard, and assemble the whole cohort; 17 And they clothed him in purple, and plaited a crown of thorns and put it on him. 18 Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum. 19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 19 And they struck him on the head with a reed, and spit on him, and bowing their knees, worshiped him. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.

21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. 21 And they forced one Simon a Cyrenian, the father of Alexander and Rufus, who was passing by, coming out of the country, to bear his cross. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus. 22 And they brought him to the place of Golgotha: which is interpreted as the place of Calvary. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. And crucifying him, they parted his garments, casting lots for them, who should take any thing. 25 Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum. 25 And it was the third hour; and they crucified him. 26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum. And the inscription of his accusation was written over: The King of the Jews. 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus. 28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est. 28 And the scripture was fulfilled which says: And he was accounted among the unjust. 29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! 29 And those who passed by blasphemed him, wagging their heads, and saying, Aha! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. you who would destroy the temple of God and build it in three days, 30 save yourself, coming down from the cross. 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. 31 In like manner also the chief priests, mocking, said to one another with the scribes: He saved others; he cannot save himself. 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. 32 Let Christ the king of Israel descend now from the cross, that we may see and believe. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. And those who were crucified with him also insulted him.

33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. 33 And when the sixth hour had come, there was darkness over the whole earth until the ninth hour. 34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? And at the ninth hour Jesus cried out with a loud voice, saying: Eloi, Eloi, lama Sabacthani? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? which means, "My God, my God, why hast thou forsaken me?" 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat. 35 And certain of the bystanders, upon hearing it, said, Behold, he calls Elijah. 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 36 And one ran, and filled a sponge with vinegar, and put it about a reed, and gave him a drink, saying: Suffer me to see, let us see if Elias will come to take him down. 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.

38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat. 39 And the centurion, who was standing in front of him, seeing that he had thus cried out, gave up the ghost, and said, Truly this man was the Son of God.

40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. 40 And there were also women looking from afar, among whom was Mary Magdalene, and Mary the mother of James the younger, and Joseph, and Salome. Jerusalem.42 And when it was already evening (because it was the Preparation, which is before the Sabbath),43 Joseph of Arimathea, a famous council member, who was also waiting for the kingdom of God, went in to Pilate and asked for the body of Jesus. he wondered if he was already dead. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. And sending for the centurion, he asked him if he was already dead.45 And when he knew it from the centurion, he gave the body to Joseph. 47 Mary Magdalene and Mary Joseph beheld where he was laid.