×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 13

Marcum, Capitulum 13

1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. 2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas : 4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ? 5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat : 6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent. 7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis. 8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.

9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. 10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. 12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. 13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes : 15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua : 16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.

18 Orate vero ut hieme non fiant. 19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. 23 Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.

24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum : 25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas : 29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. 30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. 31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.


Marcum, Capitulum 13

1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. 1 And as he was going out of the temple, one of his disciples said to him: Master, look at what stones and what buildings are. 2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? And Jesus answering, said to him: Seest thou all these great buildings? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. There shall not be left one stone upon another, that shall not be thrown down.

3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas : 4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ? And what will be the sign when all these things will come to an end? 5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat : 6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent. And Jesus answering, began to say to them: Take heed lest any man deceive you. 6 For many will come in my name, saying that I am; and they will deceive many. 7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis. 7 And when you shall hear of wars and rumors of wars, fear not: for these things must come to pass, but the end is not yet. 8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. 8 For nation will rise up against nation, and kingdom over kingdom, and there will be earthquakes in different places, and there will be famines. Initium dolorum hæc. This is the beginning of pain.

9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. For they will deliver you up in counsels, and you will be beaten in the synagogues: and you shall stand before governors and kings for my sake, for a testimony against them. 10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. 10 And the gospel must first be preached to all nations. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. 11 And when they may lead you over you, do not worry about what you are saying: but speak that which was given to you in that hour; for you are not speaking, but the Holy Spirit. 12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. 12 And brother shall deliver up brother to death, and father son: and children shall rise up against their parents, and shall put them to death. 13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. But whoever endures to the end will be saved.

14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes : 15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua : 16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. But when you shall see the abomination of desolation standing where the reader ought not, let him understand: then let them that are in Judea, let them flee to the mountains. he shall be in the field, and shall not turn back to take up his garment. 17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. But woe to those who are with child and those who give suck in those days.

18 Orate vero ut hieme non fiant. 18 But pray that it may not be in winter. 19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. 19 For those days shall be tribulations such as have not existed from the beginning of the creation which God created until now, and will not happen again. 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 20 And unless the Lord had shortened those days, all flesh would not have been saved: but for the sake of the elect, whom he chose, he had shortened the days. 21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. And then if any one shall say to you: Behold this is the Christ, behold there you believe not. 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. 22 For false Christs and false prophets will rise up, and will perform signs and wonders to lead astray, if possible, even the elect. 23 Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia. 23 Take heed therefore: behold, I have told you all things.

24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum : 25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. But in those days after that tribulation, the sun will be darkened, and the moon will not give its light. 25 The stars of the sky will be falling, and the powers that are in the heavens will be shaken 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 26 And then they will see the Son of Man coming in the clouds with great power and glory. 27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. And then he will send out his angels, and will assemble his chosen ones from the four winds, from one end of the earth to the highest of the heavens.

28 A ficu autem discite parabolam. 28 Now learn a parable from the fig tree. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas : 29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. When its branch is already tender, and its leaves grow, you know that summer is near; 30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. 30 Truly I say to you, that this generation will not pass until all these things are fulfilled. 31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 31 Heaven and earth will pass away, but my words will not pass away.

32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate. 32 But of that day or hour no one knows, nor the angels in heaven, nor the Son, but the Father.33 Take heed, watch, and pray: for you know not when the time is. each man's work, and the janitor has instructed him to stay awake,35 Watch therefore (for you do not know when the master of the house shall come, late, or in the middle of the night; To all I say, Watch.