×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 11

Marcum, Capitulum 11

1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ? 6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. 9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini : 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis. 11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum : 17 et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. 22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei. 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. 26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.

27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :28 et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?29 Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

Marcum, Capitulum 11 Mark, Chapter 11 マルコ、第 11 章

1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite. 1 When they drew near to Jerusalem and Bethany on the Mount of Olives, he sends two of his own, 2 and said to them: Go into the village in front of you, and once you enter you will find a colt tied on which no one has ever sat him loose; ridden. 3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. say that it is necessary for the Lord, and he will send him here immediately. 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. 4 And they went and found the colt tied at the door outside in the street doorway. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ? And some of those standing there said to them: What are you doing, loosing the colt? 6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 6 And they said to them as Jesus had commanded them, and they let them go. 7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 7 And they brought the colt to Jesus, and put their clothes on him, and sat upon him. 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. 8 Many spread their garments on the road, while others cut down branches from the trees and spread them on the road. 9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini : 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis. 9 And those who went before and those who followed cried out, saying, Hosanna! Blessed is he who comes in the name of the Lord. 11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. 11 And he entered into Jerusalem into the temple: and looking around at them all, when it was already evening, he went out into Bethania with the twelve.

12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 12 And the next day, as they were departing from Bethania, he was hungry. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum. 13 And when he had seen at a distance a fig tree having leaves, he came to see if perhaps he might find anything on it: and when he was come to it, he found nothing but leaves: for it was not the season of figs. 14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. 14 And answering, he said to him: Let no man eat fruit of thee henceforward for ever. Et audiebant discipuli ejus.

15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum : 17 et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? And when he was come into the temple, he began to cast out the sellers and buyers in the temple: and he overturned the tables of the money-changers, and the chairs of those who sold doves. What will be called the house of prayer to all nations? vos autem fecistis eam speluncam latronum. but you have made it a den of robbers. 18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 18 When the chief priests and the scribes heard this, they sought how they might destroy him: for they feared him, because the whole multitude marveled at his doctrine. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. 19 And when evening was come, he went out of the city.

20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 20 And as they passed by in the morning, they saw the fig tree dried up from the roots. 21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. And Peter remembering, said to him: Rabbi, behold the fig tree which thou didst curse is withered away. 22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei. And Jesus answering, said to them: Have faith in God. 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 23 Truly I say to you, that whoever says to this mountain, "Be taken up and cast into the sea," and does not doubt in his heart, but believes that whatever he says will be done, it will be done to him. 24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 24 Therefore I say to you, whatever you ask when you pray, believe that you will receive them, and they will come to you. 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. 25 And when you stand up to pray, forgive, if any, you have against anyone, so that your Father also, who is in heaven, may forgive you your sins. 26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.

27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :28 et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?29 Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? and who gave you this authority to do these things?29 And Jesus answering, said to them: I will also ask you one word, and answer me, and I will tell you by what authority I do these things. 30 The baptism of John, was it from heaven, or from men? Respondete mihi.31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Answer me. We do not know. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam. And Jesus answering said to them: Nor do I tell you by what authority I will do these things.