×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 09

Marcum, Capitulum 09

1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. 2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. 3 Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. 4 Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti. 6 Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. 7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. 8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. 10 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ? 11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. 12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. 14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ? 16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. 18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me. 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. 20 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia : 21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. 22 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum. 25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est. 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ? 28 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. 29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.

30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 31 At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.

32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ? 33 At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. 34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis : 36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

37 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 38 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.49 Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.


Marcum, Capitulum 09

1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. 2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. 3 Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. 4 Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti. 6 Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. 7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. 8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. 10 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ? 11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. 11 Who answering, said to them: When Elias shall come first, he shall restore all things; and as it is written in the Son of Man, that he should suffer many things and be despised. 12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. 12 But I say to you that Elijah also came (and they did to him as many things as they wished) as it is written of him.

13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. 13 And coming to his disciples, he saw a great multitude about them, and the scribes questioning with them. 14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 14 And immediately all the people seeing Jesus were astonished and astonished; and running to him, they saluted him. 15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ? And he asked them: What are you questioning about among you? 16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. 16 And one of the crowd answered and said, Master, I have brought to you my son who has a dumb spirit. . 18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? 18 Who answering them said: O faithless generation, how long shall I be with you? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me. 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. And when he saw him, immediately the spirit troubled him: and being thrown to the ground, he rolled around, foaming at the mouth. 20 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? 20 And he asked his father: How long is it since this has happened to him? At ille ait : Ab infantia : 21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. And he said: From infancy: 21 And oftentimes he cast him into the fire and into the waters to destroy him: but if you can do any thing, help us, having compassion on us. 22 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 22 And Jesus said to him: If you can believe, all things are possible to him that believes. 23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. And immediately the father of the boy crying out, with tears said: I believe, Lord; help my unbelief. 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum. 24 And when Jesus saw the crowd running together, he threatened the unclean spirit, saying to him: Deaf and mute spirit, I command thee, come out of him, and enter no more into him. 25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est. 25 And crying out, and convulsing him much, he went out of him, and became as dead, so that many would say: He is dead. 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ? And when he was come into the house, his disciples asked him privately: Why could we not cast him out? 28 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. And he said to them: This kind can go out in nothing, but by prayer and fasting. 29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire. 29 And departing thence, they passed through Galilee; and he would not that any man should know it.

30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 30 And he taught his disciples, and said to them: The Son of man shall be betrayed into the hands of men, and they will kill him, and if slain, he will rise on the third day. 31 At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum. But they understood not the word, and were afraid to ask him.

32 Et venerunt Capharnaum. 32 And they came to Capernaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ? When they were at home, he asked them, "What were you discussing on the road?" 33 At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. 33 But they held their peace: for on the way they had disputed among themselves, which of them should be the greatest. 34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. And sitting down, he called the twelve, and said to them: If any man will be the first, he shall be the last of all, and the minister of all. 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis : 36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. 35 And taking the boy, he set him in the midst of them: whom, when he had embraced him, he said to them: 36 Whoever receives one of such boys in my name, receives me; and whoever receives me receives not me, but him who sent me.

37 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 37 John answered him, saying: Master, we saw one casting out devils in thy name, who does not follow us, and we forbade him. 38 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 38 But Jesus said, "Do not forbid him; for there is no one who does a miracle in my name, and is able to quickly speak amiss of me. 39 For he who is not against you is for you." 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam. 40 For whosoever shall give you a cup of water to drink in my name, because you are of Christ: amen, I say to you, he shall not lose his reward.

41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.49 Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? 41 And whosoever shall offend one of these little ones who believe in me, it is better for him that a millstone should hang around his neck and be thrown into the sea. having to go into hell into an unquenchable fire,43 where their worm does not die and the fire is not extinguished. where their worm does not die and the fire is not extinguished.46 But if your eye offends you, take it out. the fire is not quenched.48 For every fire will be salted, and every victim will be salted with salt.49 Salt is good. Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.