×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 08

Marcum, Capitulum 08

1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : 2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. 4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? 5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem. 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. 7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.

10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. 11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. 12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.

14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. 17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? 18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. 20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. 21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?

22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. 23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. 24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia. 26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.

27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ? 28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. 33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.

34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

Marcum, Capitulum 08

1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : 2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. 1 In those days again, when there was a great crowd, and they had nothing to eat, he called his disciples, and said to them: 2 I have compassion on the people; by the way, for some of them came from afar. 1 Naqueles dias, novamente, quando a multidão era grande e não tinham nada para comer, ele chamou os discípulos e disse-lhes: caminho, porque alguns deles vinham de longe. 4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? 4 And his disciples answered him: From whence can any one fill them with bread in the desert? 5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem. 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. 6 And he commanded the people to sit down on the ground. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. 7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. And they had a few small fish: and he blessed them, and commanded them to be set before them. 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 8 And they did eat, and were filled, and picked up of the broken pieces seven baskets. 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.

10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. 11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. 11 And the Pharisees went out, and began to question with him, seeking of him a sign from heaven, tempting him. 12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? And he sighed deeply in the spirit, and said: Why does this generation seek a sign? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. Truly, I say to you, a sign will be given to this generation. 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. 13 And leaving them, he got into the ship again, and departed to the other side.

14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. And they forgot to take bread, and they had only one loaf with them in the ship. 15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. 17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? 18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. 20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. 21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?