×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 06

Marcum, Capitulum 06

1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui : 2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ? 3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit : 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs, 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde : 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent : 13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo. 15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat. 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ : 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi : 23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare : 27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.

30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. 31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant. 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit : 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces. 39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.


Marcum, Capitulum 06 Mark, Chapter 06 Marcos, Capítulo 06 Markus, Hoofdstuk 06 马克,第 06 章

1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui : 2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? 1 And going out from thence, he departed into his own country: and his disciples followed him: 2 And when the sabbath was over, he began to teach in the synagogue: and many upon hearing it were astonished at his teaching, saying: Whence to this man all these things? 1 Ve oradan çıkıp kendi ülkesine gitti; ve öğrencileri onun ardından gittiler; 2 ve Sebt günü geldiğinde, havrada öğretmeye başladı; ve birçok işiten, onun öğretisine şaşıp, dediler: Nereden? bu adam bütün bunları? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ? And what is the wisdom that was given to him, and such virtues as are effected by his hands? 3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? 3 Is not this the carpenter, the son of Mary, the brother of Jacob, and Joseph, and Jude, and Simon? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Are not his sisters also here with us? Et scandalizabantur in illo. And they were offended in him. 4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. And Jesus said to them: There is no prophet without honor except in his own country, and in his own house, and in his kindred. 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit : 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. And he could not do any valor there, except he cured a few of the sick, laying his hands on them. 6 And he was astonished at their unbelief, and went around the villages, teaching all around.

7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. And he called the twelve, and began to send them in pairs, and gave them authority over unclean spirits. 8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs, 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 8 And he commanded them that they should take nothing for their journey, save a staff only; no scrip, no bread, no money in their purse, 9 but to be shod with sandals, and ye may not put on two coats. 10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde : 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 10 And he said to them: Wheresoever you enter into the house, stay there till you depart thence: 11 And whosoever shall not receive you, nor hear you, when you depart thence, shake off the dust under your feet for a testimony to them 12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent : 13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. 12 And going out, they preached that they should repent: 13 And they cast out many devils, and anointed many with oil that were sick, and healed them.

14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo. And king Herod heard (for his name was made manifest), and said: John the Baptist was raised from the dead, and therefore miracles work in him. 15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. Others said, "He is Elijah." others said, "He is a prophet, as if he were one of the prophets." 16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. When Herod heard this, he said: John whom I beheaded, he has risen from the dead. 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 17 For Herod himself sent and detained John and bound him in prison because of Herodias, his brother Philip's wife, because he had married her. 18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 18 For John said to Herod: It is not lawful for you to have your brother's wife. 19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat. 19 But Herodias laid herself against him, and was desirous to kill him, but could not. 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ : 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi : 23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 21 And when the opportune day had come, Herod made a dinner for his birthday for the princes, and tribunes, and chiefs of Galilee. you: 23 and he swore to him: Because I will give you whatever you ask, even half of my kingdom. 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? 24 When she had gone out, she said to her mother: What shall I ask? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ. But she said: The head of John the Baptist. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 25 And when he entered immediately with haste to the king, he asked, saying: I want you to give me the head of John the Baptist immediately on a plate. 26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare : 27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. 26 And the king was saddened: because of the oath, and because they were sitting together, he did not want to make her sad: 27 but he sent a spearman and ordered that his head be brought on a platter. Et decollavit eum in carcere, 28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.

30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. 31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. And he said to them: Come apart into a desert place, and rest a little. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant. For there were many coming and going, and they had no time to eat. 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 32 And going into a ship, they went aside into a desert place. 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. And many saw them going, and many knew it: and ran thither on foot from all the cities, and came before them. 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. 34 And Jesus going out saw a great multitude, and had compassion on them, because they were like sheep not having a shepherd, and began to teach them many things. 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit : 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 35 And when the hour was already late, his disciples came up, saying: This place is a desert, and the hour is now past: 36 Let them go, that they may go into the neighboring villages and villages, and buy for themselves the food which they may eat. 37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. And they said to him, "Go and buy bread for two hundred pence, and we will give them something to eat." 38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. go and see. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces. And when they know it, they say, Five and two fishes. 39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. 39 And he commanded them to make them all sit down by companies on the green grass. 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 40 And they sat down in groups by hundreds and by fifties. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. 44 And they that did eat were five thousand men.

45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. 45 And immediately he obliged his disciples to go up into a ship to go before him to the other side to Bethsaida, while he himself dismissed the people.46 And when he had dismissed them, he went to the mountain to pray. 48 And seeing them laboring in rowing (for the wind was against them) and about the fourth watch of the night, he came to them walking on the sea, and was desirous to pass by them. for they saw him, and were terrified. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. And they were astonished at each other more and more. 52 For they understood not of the bread, for their heart was hardened. They began to carry on beds those who were sick, to where they heard he was.56 And whithersoever he entered, into villages, or villages, or cities, they placed the sick in the streets, and begged him that they might touch even the hem of his garment; they touched him and were saved.