×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 03

Marcum, Capitulum 03

1 Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam. 2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium. 4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant. 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. 6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, 8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum : 10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes : 12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum. 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare. 15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus : 17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui : 18 et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, 19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.

20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est. 22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint : 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.

31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.33 Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.


Marcum, Capitulum 03

1 Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam. 1 And he entered again into the synagogue: and there was a man there, who had a withered hand. 2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 2 And they watched him to see if he would heal on the sabbath day, that they might accuse him. 3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium. 3 The man who had his hand up in the middle. 4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? And he saith to them: Is it lawful to do good on the sabbath, or ill? animam salvam facere, an perdere ? to save or destroy? At illi tacebant. But they remained silent. 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. 5 And looking around them with anger, grieved at the blindness of their hearts, he says to the man: Stretch out your hand. Et extendit, et restituta est manus illi. And he stretched it out, and his hand was restored to him. 6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. 6 And the Pharisees going out, immediately consulted with the Herodians against him, how they might destroy him.

7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, 8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum : 10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 9 And he told his disciples that a small boat should wait for him on account of the crowd, lest they should press upon him; 10 for he had healed many, so that as many as had wounds were rushing upon him to touch him. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes : 12 Tu es Filius Dei. 11 And the unclean spirits, when they saw him, fell down before him, and cried out, saying, You are the Son of God. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum. 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare. And he did that the twelve should be with him, and that he should send them to preach. 15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. 15 And he gave them power to drive out diseases, and to cast out devils. 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus : 17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui : 18 et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, 19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.

20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est. And when his friends had heard this, they went out to lay hands on him: for they said: He is mad. 22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 26 And if Satan has risen up against himself, he is divided, and he cannot stand, but has an end. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 27 No man can enter into a strong man's house and steal his goods, unless he first bind the strong man, and then he will plunder his house. 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint : 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 28 Truly I say to you, that all sins shall be forgiven the children of men, and the blasphemies with which they shall blaspheme. 30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet. 30 because they said, "He has an unclean spirit."

31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.33 Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. 31 And his mother and his brothers came, and, standing outside, sent to him, calling him. my brothers?34 And looking around at those who were sitting around him, he said, "Behold, my mother and my brothers."35 For whoever does the will of God is my brother, sister, and mother.