×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

The Book of Judith, The Book of Judith, Chapter 10

The Book of Judith, Chapter 10

1 Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. 2 Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, 3 et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. 4 Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat : et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. 5 Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. 6 Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. 7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. 8 Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. 9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat. 10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus.

11 Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ? 12 Quæ respondit : Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. 13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens : Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. 14 Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. 15 Et dixerunt ad eam : Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. 16 Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. 17 Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. 18 Dixeruntque ad eum satellites ejus : Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?

19 Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum,20 et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.


The Book of Judith, Chapter 10

1 Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. 1 Now when the cry to the Lord rose from the place where the Lord lay prostrate. 2 Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, 3 et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. 2 called her maid, then he went home, took off her shirt, and put them on her own 3 and has set her body, and anointed herself with precious ointment, and braided hair from his head and put a bonnet on her head and dressed away the garments of her gladness, and put sandals on her feet, and took her bracelets, and her rings, and her earrings, and rings, and adorned herself with all her ornaments. 4 Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat : et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. 4 Lord also gave her beauty: because all this dressing is not out of passion but from virtue and he would herself very beautiful, to allure the eyes of the rods. 5 Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. 5 And she gave her maid of wine and a bottle of olive oil and roasted grain, cakes and bread and cheese, and went out. 6 Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. 6 when he came to town, they found Ozias, and the city elders. 7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. 7 When they saw it, only they beauty. 8 Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. 8 But they asked her to let her pass, saying: God of our thank you to accomplish your own power, the exaltation of Jerusalem, and the name in the number of holy and just. 9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat. 10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. 10 Judith praying to the Lord, passed out, she and her maid.

11 Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis ? 11 And they went about the break of the day, he was met spies Assyrians met her, saying: How have you been? aut quo vadis ? 12 Quæ respondit : Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. 12 And she answered: I am the daughter of the Hebrews, and am fled from the face of them, because I knew they would be given you to be consumed, because they despised you, and would own accord yield themselves, that they might find mercy in the sight of your eyes. 13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens : Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. 13 For this reason I thought, I will go to see Holofernes, to give him, and show him a way, it can take them, without losing one of his men. 14 Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. 14 When he heard her words, they beheld her face, and their eyes were astounded, because his amazement. 15 Et dixerunt ad eam : Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. 15 And they said it saved your life by taking this plan to come down to us. 16 Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. 17 Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. 18 Dixeruntque ad eum satellites ejus : Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?

19 Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum,20 et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.