×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Latinae litterae a "mainikka" lectae, Catulli "Vivamus, mea Lesbia, atque amemus" (Carmina, V)

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus Rumoresque senum severiorum Omnes unius aestimemus assis. Soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. Da mi basìa mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum deinde usque altera mille, deinde centum. Dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut nequis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.