×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Latinae litterae a "mainikka" lectae, Catulli "Cui dono" (Carmina, I)

Cui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare cartis doctis, Iuppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque; quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo.